Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/16

From GATE
Revision as of 12:26, 19 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has been proofread


Docent 1° panem et caseum esse offerendum in sacrificio: Epiphanius haer. 49, Augustinus haer. 28.


44 Theodotus prior
et ipse ex germine Montani esse videtur. Isti quoque Artemenitae dicti sunt et fuerunt insignes Scripturarum corruptores teste Eusebio.
Docuerunt 1° Christum esse purum hominem non Deum. Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius haer. 54, Augustinus haer. 33.
2° Legem et Prophetas reiiciunt: Eusebius lib. 5 cap. ultimo Historiae.


45 Theodotus posterior,
idem cum priore (Tertullianus de Praescr.) docuit, addidit tamen Christum esse minorem Melchisedech, unde dicuntur Melchisedechiani, quod volunt Spiritum Sanctum esse Melchisedech aut magnam aliquam virtutem. Hunc errorem sequitur auctor [Quaestionum] veteris et novi testamenti q. 109, qui falso tribuit Augustino. Vide ex D. Hieronymo de Melchisedech epistolam ad Evagrium.


46 Alogi.

180


Quidam haeretici fuerunt [blanco] dicti primum ab Epiphanio haer. 51 ut ipse testatur auctor eorum ignoratur.
Docuerunt 1° Verbum Dei aeternum negant.
2° etiam negant D. Ioannis Evangelium et Apocalypsim. Epiphanius haer. 51. Augustinus [haer.] 30.


47 Adaamiani
a primo parente sunt appellati, quod eius statum in paradiso se imitari credant. Tota haec haeresis ab Anabaptistis renovata est.
Docuerunt:
1° Homines nudos debere incedere, Epiphanius haer. 52, Augustinus haeres. 31.
2° Damnant nuptias, quas putant in paradiso terrestri non futuras, Epiphanius, Augustinus ibidem.
3° In ecclesiis uis, quas in hypocaustis bene calefactis habent, omnia divina officia penitus nudi celebrant, viri simul et mulieres.
4° Ecclesias suas paradisum vocant: Epiphanius 161.


48 Ascodrogitae
dicuntur, qui legentes in Evangelio utres novos implendos vino novo, utrem vino plenum ponunt in suis Ecclesiis et circa eum bacchantur potationibus