Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/16"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 95: Line 95:
 
4° Adorant etiam aquam.  
 
4° Adorant etiam aquam.  
 
<br>
 
<br>
4, 5, 6.
+
4, 5, 6:
 
[[Name::Epiphanius]]
 
[[Name::Epiphanius]]
 
''haeres''. 53.<ref>
 
''haeres''. 53.<ref>

Revision as of 19:24, 29 March 2020

This page has been proofread


f. 320v

Anno Domini



in Genesim et Numer. et Levit.
13° Animas verti in daemones: Origenes lib. 1 περὶ ἀρχῶν cap. 5.
Quinta Synodus < collat. 8 > can. 11 damnat Origenem sicut Arrium, Nestorium, etc.


53 Origenes alius

extitit, qui docebat perpetrare peccatum filiorum Iuda cum Thamar, quos percussit Dominus, et praeterea manibus propriis se polluere. Itaque reiiciebant nuptias et turpissime vivebat: Epiphanius haeres. 63, Augustinus haeres. 42.[1]


54 Berillus

244


episcopus Bostorum in Arabia docuit Christum non habuisse propriam divinitatem ante incarnationem: postea vero Patris divinitatem in eo fuisse, quae tamen haeresis Originis opera compressa est: Eusebius lib. 6 Hystor. cap. 27.[2]


55 Arabes

245


quidam, non diu post animas simul cum corporibus mori et resurgere docuerunt, sed et hos Origenes compescuit: Eusebius lib. 6 Hystor. cap. 27.[3]


56 Helscheitae, qui et Sampsei,

246


eodem tempore extiterunt: Eusebius lib. 6 Hystor. cap. 28.[4]
Docet vero:
1° Licere fidem ore negare.
Idem Clancularii.
Eusebius, ibidem.[5]
2° Epistolas Pauli non recipiunt: Eusebius, ibidem.[6]
3° Duas feminas adorant: Augustinus haeres. 32.[7]
4° Adorant etiam aquam.
4, 5, 6: Epiphanius haeres. 53.[8]
5° Christum esse creaturam et habere altitudinem sex miliariorum et latitudinem viginti quattuor.
6° Spiritum Sanctum esse sororem Christi et eandem longitudinem et latitudinem habere.


57 Valdesii

247


docent hominem non posse Deo servire nisi castretur, itaque omnes suos etiam peregrinos vel invitos castrant: Epiphanius Haeres. 58, Augustinus Haeres. 37.[9]


58 Angelici

angelos colunt: Epiphanius haer. 60, Augustinus haer. 39.[10]


59 Apostolici

docent hominem non posse salvari, qui non vivit more Apostolorum sine uxore et sine proprietate divitiarum: Epiphanius haer. 61, Augustinus Haeres. 40.[11]

  1. Epiphanius Panarion, XLIII, 1, 3, p. II 398. Augustinus De haeresibus, XLII, p. 309.
  2. Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 33, p. 588.
  3. Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 37, p. 592.
  4. Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
  5. Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
  6. Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
  7. Augustinus De haeresibus, XXXII, p. 305.
  8. Epiphanius Panarion, LIII, 1, 7-9, p. 315-316.
  9. Epiphanius Panarion, LVIII, 1, 5-7, p. II 358; Augustinus De haeresibus, XXXVII, p. 306.
  10. Epiphanius Panarion, LX, 1, 1-2, p. II 379; Augustinus De haeresibus, XXXIX, p. 307.
  11. Epiphanius Panarion, LXI, 1, 1. 6, p. II 380, 381; Augustinus De haeresibus, XL, p. 307.
This page contains the following annotations: