Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/15"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 15: Line 15:
 
et  
 
et  
 
[[Name::Theodoretus]]  
 
[[Name::Theodoretus]]  
locis supra citatis.<br>
+
locis supra citatis.<ref>
 +
{{Smallcaps|Theodoretus}}
 +
<i>Fabularum</i>, III, 2, col. 401-404.
 +
</ref>
 +
<br>
  
  
Line 32: Line 36:
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  
 
<i>De haeresibus</i>, XXIX, p. 304;
 
<i>De haeresibus</i>, XXIX, p. 304;
xxx.
+
{{Smallcaps|Theodoretus}}
</ref>
+
<i>Fabularum</i>, I, 23, col. 372.
 +
</ref>  
 +
<br>
 
Contra hunc Blastum scripsit librum D. Irenaeus, ut refert  
 
Contra hunc Blastum scripsit librum D. Irenaeus, ut refert  
 
[[Name::Eusebius Caesariensis|Eusebius]]
 
[[Name::Eusebius Caesariensis|Eusebius]]

Revision as of 06:42, 10 March 2020

This page has been proofread


14° Mortuos quoque baptizant.


39 Aeschines
unde dicuntur haeretici (ut Tertullianus scripsit) unus fuit ex Montanistis, addit vero ad communem doctrinam Montanistarum:
1° Patrem et Filium esse unam personam: Tertullianus, ibidem. De his Montanistis legendum quod Hieronymus ad Marcellam ait, eos tres personas in unam coangustare. Nam Montanum ipsum nihil tale docuisse testes sunt Epiphanius et Theodoretus locis supra citatis.[1]


40 Blastus
alius Montanista ut Tertullianus de Praescript., adiecit Pascha cum Hebraeis esse celebrandum semper 14. die, sive 15. sit Dominica sive non. Hinc est quod dicuntur Tessarescedekatitae sive quartodecimani. Epiphanius haer. 50, Augustinus haer. 29, Theodoretus lib. 3 haer. fabul.[2]
Contra hunc Blastum scripsit librum D. Irenaeus, ut refert Eusebius lib. 5 Histor. cap. 20.[3] Eodem tempore contentionem istam de Paschate valde perturbasse Ecclesiam et concilia multa celebrata esse propter eandem causam cognosces ex Eusebio lib. 5 Histor. cap. 23.[4] Concilium Nicaenum hanc haeresim damnavit Theodoreto teste lib. 2 Hyst. cap. 12.


41 Florinus
alius Montanista et Valentinianus simul. Eusebius lib. 5 cap. 20, Irenaeus 25 libro contra Florinum.[5] Docuit praeterea * quod Deus non sit auctor malorum.
* 1° Deum esse autorem malorum.
Idem Calvinistae.


42 Pepuzitae seu Quintiliani vel Priscillani
sunt soboles Montanistarum. Dicunt autem se a Pepuza urbe deserta quam 30 volunt esse Hierusalem. Quintiliani a Quintilla. Priscilliani a Priscilla foeminis sacerdotibus.
1° Docent mulieres esse debere sacerdotes et episcopos. Epiphanius haer. 49 et Augustinus haer. 27.[6]
Idem Lutherani et Anglicani

Calvinistae | qui reginam habent pro summo Pontifice.

319r


2° Evae gratias agunt quod primo comederit de ligno scientiae boni et mali: Epiphanius, ibidem.
3° Ex sanguine infantum conficiunt Eucharistiam. Augustinus haer. 27, Damascenus de haeres.[7]


43 Artotyritae

aliud germen fuit Montanistarum.

  1. Theodoretus Fabularum, III, 2, col. 401-404.
  2. xxx; Augustinus De haeresibus, XXIX, p. 304; Theodoretus Fabularum, I, 23, col. 372.
  3. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, 1, p. 480.
  4. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 23, p. 488-490.
  5. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, p. 480-484.
  6. Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303.
  7. Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303; Johannes Damascenus De haeresibus, 49, p. 34.