Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/15

From GATE
Revision as of 15:50, 29 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 320r

< Anno Domini >



haeresim scripsisse epistolam qua assereret posse ab Ecclesia peccata dimitti, unde aliqui suspicantur eum resipuisse.[1] Sed cum D. Augustinus dicit usque ad sua tempora perseverasse Tertullianistas in lib. de haeres. 86,[2] praeterea Tertullianus tantum semel velit posse peccata dimitti, non videtur perfecte resipuisse.


52 Origenes Adamantius

220


temporibus Alexandri Maneae imperatoris maxime floruit, Hieronymus De viris illustr.[3] Vixitque usque ad tempora Galli et Volusiani. Multis optime scriptis errores admiscuit etiam multos, ita (teste Epiphanio Haeres. 64[4]), ut multis haereticis occasionem dederit novarum sectarum excitandarum.
Docuit haec:
1° Filium non posse videre Patrem, nec Spiritum Sanctum posse videre Filium, nec angelos posse videre Spiritum Sanctum, nec homines posse videre angelos: Epiphanius haeres. 64 et in epist. ad Ioannem Hierosolymitanum, Hieronymus in Epist. ad Avitum et in Epist. ad Pammachium de erroribus Origenis.[5]
2° Filium esse factum a Patre et esse minorem Patre: Hieronymus epist. ad Avitum et Origenes tom. 2 in Ioannem.[6]
3° Filium cum Patre comparatum non esse veritatem, sed mendacium.
3, 4: Augustinus Haeres. 43.[7]
4° Filium non esse orandum.
5° Spiritum sanctum esse factum per Filium: Epiphanius haer. 64, Origenes tom. 2 in Ioannem, Chrysostomus hom. 4 in Ioannem, Basilius lib. de Spiritu Sancto cap. 29.[8]
6° Animas in coelo peccasse atque in corpora velut in carcere detrusas fuisse: Epiphanius ad Ioannem Hierosol. et Theophilus lib. 1 Paschalis, lib. 11 Civit. cap. 23.
7° Adamum post peccatum perdidisse imaginem Dei: Epiphanius haer. 64.[9]
8° Daemonum et damnatorum supplicium non esse perpetuum: Augustinus haer. 43,[10] Epiphanius ad Ioannem Hierosolyt.
9° Non resurrecturam eandem carnem: Epiphanius haeres. 64.[11]
10° Tunicas pelliceas, quas fecit Deus Adae et Evae esse corpora nostra.
11° Paradisum esse in tertio coelo: Epiphanius ad Ioannem Hierosolyt.
12° Scripturam veterem solum allegorice, non li eraliter intelligandam: Origenes homil.

  1. Pacianus Tractatus, XXIV, 3, p. 147.
  2. Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338.
  3. Hieronymus, De viris illustribus, LIV, p. 32-33.
  4. Epiphanius Panarion, LXIV, 4,2; 72, 9, p. II 410, 523.
  5. Epiphanius Panarion, XLIV, 4, 3, p. II 410; Ad Iohannem Hierosolymitanum, 4, p. 400-401; Hieronymus Epistulae, CXXIV, 2, p. III 97-98; xxx.
  6. Hieronymus Epistulae, CXXIV, 2, p. III 97-98; Origenes In Iohannem, xxx.
  7. Augustinus De haeresibus, XLIII, p. 311.
  8. Epiphanius Panarion, LXIV, 5, 11, p. 415; Origenes; Chrysostomus; Basilius.
  9. Epiphanius Panarion, LXIV, 4, 9, p. 412.
  10. Augustinus De haeresibus, XLIII, p. 311.
  11. Epiphanius Panarion, XLIV, 4, 10, p. II 412-413.
This page contains the following annotations: