Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/13

From GATE
Revision as of 10:09, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 319r

< Anno Domini >



qui reginam habent pro summo Pontifice.
2° Evae gratias agunt quod primo comederit de ligno scientiae boni et mali: Epiphanius, ibidem.[1]
3° Ex sanguine infantum conficiunt Eucharistiam. Augustinus haer. 27, Damascenus de haeres.[2]


43 Artotyritae

aliud germen fuit Montanistarum.
Docent:
1° panem et caseum esse offerendum in sacrificio: Epiphanius haer. 49, Augustinus haer. 28.[3]


44 Theodotus prior

et ipse ex germine Montani esse videtur. Isti quoque Artemenitae dicti sunt et fuerunt insignes Scripturarum corruptores teste Eusebio.[4]
Docuerunt:
1° Christum esse purum hominem non Deum. Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius haer. 54, Augustinus haer. 33.[5]
2° Legem et Prophetas reiiciunt: Eusebius lib. 5 cap. ultimo Historiae.[6]


45 Theodotus posterior,

idem cum priore (Tertullianus de Praescr.[7]) docuit, addidit tamen Christum esse minorem Melchisedech, unde dicuntur Melchisedechiani, quod volunt Spiritum sanctum esse Melchisedech aut magnam aliquam virtutem.
Hunc errorem sequitur auctor < Quaestionum > veteris et novi testamenti q. 109, qui falso tribuit Augustino.[8] Vide ex D. Hieronymo de Melchisedech epistolam ad Evagrium.[9]


46 Alogi.

180


Quidam haeretici fuerunt < blanco > dicti primum ab Epiphanio haer. 51. Ut ipse testatur, auctor eorum ignoratur.[10]
Docuerunt:
1° Verbum Dei aeternum negant.
2° etiam negant D. Ioannis Evangelium et Apocalypsim. Epiphanius haer. 51. Augustinus < haer. > 30.[11]


47 Adaamiani

a primo parente sunt appellati, quod eius statum in paradiso se imitari credant.
Tota haec haeresis ab Anabaptistis renovata est.
Docuerunt:
1° Homines nudos debere incedere, Epiphanius haer. 52, Augustinus haeres. 31.[12]
2° Damnant nuptias, quas putant in paradiso terrestri non futuras, Epiphanius, Augustinus, ibidem.[13]
3° In ecclesiis uis (suis xxx?), quas in hypocaustis bene calefactis habent, omnia divina officia penitus nudi celebrant, viri simul et mulieres.
4° Ecclesias suas paradisum vocant: Epiphanius 161. [14]


48 Ascodrogitae

dicuntur, qui legentes in Evangelio utres novos implendos vino novo, utrem vino plenum ponunt in suis Ecclesiis et circa eum bacchantur potationibus interim indulgentes: Philaster, Augustinus Haeres. 62.[15]


49 Antitastae seu Adversarii

haeretici quoque sunt. Solus Theodoretus meminit lib. 1 haeret. fabul. cap. 17.[16]
1° Docent Deum ignotum patrem ipsorum esse.
2° Unum quendam, ab ipso Deo ignoto genitum seminasse zizaniam
_______________

  1. Epiphanius Panarion, XLIX, 3, 2, p. 243-244.
  2. Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303; Johannes Damascenus De haeresibus, 49, p. 34.
  3. Epiphanius Panarion, XLIX, 2, 6, p. 243; Augustinus De haeresibus, XXVIII, p. 303.
  4. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 13, p. 504.
  5. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 8, p. 225; Epiphanius Panarion, LIV, 1, 8, p. II 318; Augustinus De haeresibus, XXXIII, p. 305.
  6. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 19, p. 506.
  7. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 8, p. 225.
  8. (Ps.)-Augustinus Quaestiones, CIX, 257-268.
  9. Hieronymus Epistula, LXXIII, p. II 13-23.
  10. Epiphanius Panarion, LI, 3, 1, p. II 250.
  11. Epiphanius Panarion, LI, 3, 2, p. II 250; Augustinus De haeresibus, XXX, p. 304.
  12. Epiphanius Panarion, LII, 2, 2-3, p. II 312-313; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304-305.
  13. Epiphanius Panarion, LII, 2, 3, p. II 313; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304.
  14. Epiphanius Panarion, LII, 2, 4, p. II 313.
  15. Filastrius Hereseon, LXXV, p. 38-39; Augustinus De haeresibus, LXII, p. 329.
  16. Theodoretus Fabularum, I, 16, col. 368.