Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/13"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 34: Line 34:
 
[[Name::Augustinus]]  
 
[[Name::Augustinus]]  
 
''haer''. 28.<ref>
 
''haer''. 28.<ref>
<span style="color:Red">xxx</span>;
+
{{Smallcaps|Epiphanius}}
 +
<i>Panarion</i>, XLIX, 2, 6, p. 243;
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  
 
{{Smallcaps|Augustinus}}  
 
<i>De haeresibus</i>, XXVIII, p. 303.
 
<i>De haeresibus</i>, XXVIII, p. 303.
</ref><br>
+
</ref>
 +
<br>
  
  

Revision as of 09:40, 15 March 2020

This page has been proofread


f. 319r

[ Anno Domini ]



qui reginam habent pro summo Pontifice.
2° Evae gratias agunt quod primo comederit de ligno scientiae boni et mali: Epiphanius, ibidem.[1]
3° Ex sanguine infantum conficiunt Eucharistiam. Augustinus haer. 27, Damascenus de haeres.[2]


43 Artotyritae

aliud germen fuit Montanistarum. Docent 1° panem et caseum esse offerendum in sacrificio: Epiphanius haer. 49, Augustinus haer. 28.[3]


44 Theodotus prior

et ipse ex germine Montani esse videtur. Isti quoque Artemenitae dicti sunt et fuerunt insignes Scripturarum corruptores teste Eusebio.[4]
Docuerunt 1° Christum esse purum hominem non Deum. Tertullianus lib. de Praescript., Epiphanius haer. 54, Augustinus haer. 33.[5]
2° Legem et Prophetas reiiciunt: Eusebius lib. 5 cap. ultimo Historiae.[6]


45 Theodotus posterior,

idem cum priore (Tertullianus de Praescr.) docuit, addidit tamen Christum esse minorem Melchisedech, unde dicuntur Melchisedechiani, quod volunt Spiritum Sanctum esse Melchisedech aut magnam aliquam virtutem. Hunc errorem sequitur auctor [Quaestionum] veteris et novi testamenti q. 109, qui falso tribuit Augustino. Vide ex D. Hieronymo de Melchisedech epistolam ad Evagrium.


46 Alogi.

180


Quidam haeretici fuerunt [blanco] dicti primum ab Epiphanio haer. 51 ut ipse testatur auctor eorum ignoratur.
Docuerunt 1° Verbum Dei aeternum negant.
2° etiam negant D. Ioannis Evangelium et Apocalypsim. Epiphanius haer. 51. Augustinus [haer.] 30.[7]


47 Adaamiani

a primo parente sunt appellati, quod eius statum in paradiso se imitari credant. Tota haec haeresis ab Anabaptistis renovata est.
Docuerunt:
1° Homines nudos debere incedere, Epiphanius haer. 52, Augustinus haeres. 31.[8]
2° Damnant nuptias, quas putant in paradiso terrestri non futuras, Epiphanius, Augustinus, ibidem.[9]
3° In ecclesiis uis, quas in hypocaustis bene calefactis habent, omnia divina officia penitus nudi celebrant, viri simul et mulieres.
4° Ecclesias suas paradisum vocant: Epiphanius 161.


48 Ascodrogitae

dicuntur, qui legentes in Evangelio utres novos implendos vino novo, utrem vino plenum ponunt in suis Ecclesiis et circa eum bacchantur potationibus interim indulgentes: Philaster, Augustinus Haeres. 62.[10]


49 Antitastae seu Adversarii

haeretici quoque sunt. Solus Theodoretus meminit lib. 1 haeret. fabul. cap. 17.[11]
1° Docent Deum ignotum patrem ipsorum esse.
2° Unum quendam, ab ipso Deo ignoto genitum seminasse zizaniam

  1. Epiphanius Panarion, XLIX, 3, 2, p. 243-244.
  2. Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303; Johannes Damascenus De haeresibus, 49, p. 34.
  3. Epiphanius Panarion, XLIX, 2, 6, p. 243; Augustinus De haeresibus, XXVIII, p. 303.
  4. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 13, p. 504.
  5. xxx; xxx; Augustinus De haeresibus, XXXIII, p. 305.
  6. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 19, p. 506.
  7. xxx; Augustinus De haeresibus, XXX, p. 304.
  8. xxx; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304-305.
  9. xxx; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304.
  10. xxx; Augustinus De haeresibus, LXII, p. 329.
  11. Theodoretus Fabularum, I, 16, col. 368.