Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/12"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 102: Line 102:
 
[[Name::Hieronymus]]
 
[[Name::Hieronymus]]
 
''ad Marcellam'' ait, eos tres personas in unam coangustare.<ref>
 
''ad Marcellam'' ait, eos tres personas in unam coangustare.<ref>
<span style="color:Red">
 
 
{{Smallcaps|Hieronymus}}  
 
{{Smallcaps|Hieronymus}}  
xxx</span>.
+
<i>Epistulae</i>, XLI, 3, p. I 313.
 
</ref>
 
</ref>
 
Nam Montanum ipsum nihil tale docuisse testes sunt  
 
Nam Montanum ipsum nihil tale docuisse testes sunt  

Revision as of 07:14, 27 March 2020

This page has been proofread


f. 318v



3° Matrimonium dissolvi posse. Eusebius lib. 4 Histor. cap. 17.[1]
4° Tres quadragesimas instituit.
4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 Hieronymus ad Marcellam de erroribus Montani.[2]
5° Pepuzam urbem ipsius esse Hierusalem docuit et in ea tres ordines instituit: 1° patriarcharum, 2° levitarum, 3° episcoporum.
6° Poenitentiam et peccatorum confessionem sustulit.
Idem Lutherani.
7° Prophetas fuisse correptitios nec scivisse quid dicerent.
8° Secundas nuptias fornicationem esse. Augustinus haer. 26.[3]
9° Sanguinem infantum suis mysteriis miscebant, sed hoc ipsi non fatebantur. Hieronymus et Theodoretus, ibidem, Augustinus haer. 26, Epiphanius haer. 48.[4]
10° Unam esse tantum personam in divinis: Clemens lib. 4 Strom.[5]
11° Animales esse eos omnes qui eorum doctrinam non sequuntur.
12° Veros martyres esse apud se. Eusebius lib. 5 cap. 15.[6]
13° Rebaptizandos esse eos qui convertuntur: Philaster.[7]
14° Mortuos quoque baptizant.


39 Aeschines

unde dicuntur haeretici (ut Tertullianus scripsit[8]) unus fuit ex Montanistis, addit vero ad communem doctrinam Montanistarum:
1° Patrem et Filium esse unam personam: Tertullianus, ibidem.[9] De his Montanistis legendum quod Hieronymus ad Marcellam ait, eos tres personas in unam coangustare.[10] Nam Montanum ipsum nihil tale docuisse testes sunt Epiphanius et Theodoretus locis supra citatis.[11]


40 Blastus

alius Montanista ut Tertullianus de Praescript., adiecit Pascha cum Hebraeis esse celebrandum semper 14. die, sive 15. sit Dominica sive non.[12] Hinc est quod dicuntur Tessarescedekatitae sive quartodecimani. Epiphanius haer. 50, Augustinus haer. 29, Theodoretus lib. 3 haer. fabul.[13]
Contra hunc Blastum scripsit librum D. Irenaeus, ut refert Eusebius lib. 5 Histor. cap. 20.[14]
Eodem tempore contentionem istam de Paschate valde perturbasse Ecclesiam et concilia multa celebrata esse propter eandem causam cognosces ex Eusebio lib. 5 Histor. cap. 23.[15] Concilium Nicaenum hanc haeresim damnavit Theodoreto teste lib. 2 Hyst. cap. 12.[16]


41 Florinus

alius Montanista et Valentinianus simul. Eusebius lib. 5 cap. 20, Irenaeus libro contra Florinum.[17] Docuit praeterea quod Deus non sit auctor malorum.
1° Deum esse autorem malorum.
Idem Calvinistae.


42 Pepuzitae seu Quintiliani vel Priscillani

sunt soboles Montanistarum. Dicunt autem se a Pepuza urbe deserta quam 30 volunt esse Hierusalem. Quintiliani a Quintilla. Priscilliani a Priscilla foeminis sacerdotibus.
1° Docent mulieres esse debere sacerdotes et episcopos. Epiphanius haer. 49 et Augustinus haer. 27.[18]
Idem Lutherani et Anglicani Calvinistae

  1. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 18, 2, p. 472.
  2. Hieronymus Epistulae, XLI, p. I 311-314.
  3. Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302.
  4. Hieronymus Epistulae, XLI, 4, p. I 314; Theodoretus Fabularum, III, 2, col. 404; Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302; Epiphanius Panarion, XLVIII, 14, 6, p. II 240.
  5. En muchos pasajes habla Clemente de Montano, pero no hemos encontrado esta afirmación (cf. Clemens Alexandrinus Stromata, ), que, sin embargo, puede encontrarse en el texto apenas citado de Hieronymus Epistulae, XLI, 3, p. I 313.
  6. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 16, 21, p. 468.
  7. Filastrius Hereseon, XLIX, p. 26.
  8. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 7, p. 224.
  9. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 7, p. 224.
  10. Hieronymus Epistulae, XLI, 3, p. I 313.
  11. Epiphanius Panarion, XLVIII, p. 219-241; Theodoretus Fabularum, III, 2, col. 401-404.
  12. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 8, p. 225.
  13. Epiphanius Panarion, L, 1, 6, p. II 245; Augustinus De haeresibus, XXIX, p. 304; Theodoretus Fabularum, I, 23, col. 372.
  14. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, 1, p. 480.
  15. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 23, p. 488-490.
  16. Theodoretus Historia Ecclesiastica, I, 9, 12-13, p. 41.
  17. Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, p. 480-484.
  18. Epiphanius Panarion, XLIX, 2, 5, p. II 243; Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303.