Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/12"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
4° Abstulit ex Evangelio et epistolis omnia loca, quae contra eum faciebant et evangelium Lucae mutilatum recipiebat et ex epistolis Pauli 2am ad Timoth. et Titum. Epistolam

4° Abstulit ex Evangelio et epistolis omnia loca, quae contra eum faciebant et evangelium Lucae mutilatum recipiebat et ex epistolis Pauli 2am ad Timoth. et Titum. Epistolam

ad Hebraeos | penitus reiciebat,

ad Hebraeos | penitus reiciebat,

317v

317v

Revision as of 17:19, 9 March 2020

This page has been proofread

4° Abstulit ex Evangelio et epistolis omnia loca, quae contra eum faciebant et evangelium Lucae mutilatum recipiebat et ex epistolis Pauli 2am ad Timoth. et Titum. Epistolam

ad Hebraeos | penitus reiciebat,

317v

reliquas mutilabat, Epiphanius Haeres. 42, Hieronymus praefat. Comment. in epist. ad Titum, idem Lutherani.
5° Cain, Sodomitas et omnes pessimos esse salvatos, quia occurrerunt Christo ad inferos descendenti. Abel autem, Abraham et caeteros iustos remansisse in damnatione, quia non occurrerunt Christo. Non occurrerunt autem, quia assueti erant vivere sub Deo malo et tentatore et timebant, ne haec etiam esse tentatio.
6° Tres baptismos homini posse haberi sive dari, primum, secundum, tertium. Post peccata redire ad innocentiam per secundum et tertium baptismum.[1]
7° Animam esse de substantia conditoris: Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.[2]
8° Mortuos esse baptizandos, vel potius prodesse defuncto, si quis vivus baptizetur pro eo: Chrysostomus et Theophylactus in cap. 15 epistol. 1 ad Corinth. et Damascenus lib. de haeres.[3]
9° Serpentem creatore esse meliorem et praestantiorem.
10° Totum vetus Testametnum reiciendum, quod a Deo malo sit.
9, 10, 11, 12: Theodoretus ibidem.
11° Christum non fuisse verum hominem, sed apparuisse tantum.
12° Venisse Christum, ut nos liberaret a servitute creatoris.
13° Solam Scripturam esse recipiendam, non autem traditiones: Irenaeus lib. 3, Tertullianus De Praescript., idem omnes Lutherani.
14° Nuptias damnari tamquam malas: Hieronymus lib. 1 in Iovinian.
Vide libros quoque Tertulliani contra Marcionem, Irenaeus lib. 3 cap. 3 et lib. 4 cap. 57 et Iustinum lib. 1 contra Marcionem.

32 Lucianus

156

Marcionis discipulus nec ab eo in opinionibus recessit, tamen ab eo se separavit et propriam scholam impietatis erexit, Tertullianus De Praescript. et Hilarius lib. 6 de Trin. Epiphanius Haeres. 43 putat quidem Lucianum hunc addidisse ad haereses praeceptoris sui: nuptias esse malas: tamen D. Hieronymus id tribuit Marcioni.

33 Appelles

160

Marcionis discipulus fuit.
Docuit vero haec: Tertullianus Lib. de Praescript. et Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.:

1° Christum accepisse carnem ex elementis mundi et post resurrectionem

1. Johannes Damascenus De haeresibus, 42, p. 32.
2. Theodoretus Fabularum, I, 24, col. 373.
3. Johannes Damascenus De haeresibus, 42, p. 32.