Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/10

From GATE
Revision as of 14:57, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


sentientem coniungit Ementis sententia docebant hi, naturalem esse coitum sicut induere amictum, et ideo licere moechari: idem Lutherani.


25 Ptolomeus

143


Secundo et Epiphani successit, ut [docent] Epiphanius haer. 33, Tertullianus lib. de Praescript., Augustinus Haer. 13.[1] Nihil diversum a Valentino docuit, nisi quod nonnihil aeonas mutavit, et asseruit ideo libros Moysis reiciendos esse, quod partim scripti essent ab opifice huius mundi, qui medius est inter Deum bonum et malum, partim a Moyse ex propria sententia, partim a senioribus Iudaeorum, et secundum eorum proprium iudicium, non autem secundum Dei voluntatem.


26 Heracleon
similiter non differt a Valentino, nisi quod aliter ordinat aeonas, et morientes iubet redimi oleo, balsamo, aqua et hebraicorum quibusdam verborum incantationibus: Tertullianus De Praescript., Epiphanius Haer. 36, Augustinus Haer. 16.[2]
Legendi Irenaeus lib. 1 cap. 8, 9 et 10, Epiphanius Haer. 34, Augustinus 14 haeres.[3]


27 Marcus

144


secundum Tertullianum De Praescript. sequitur Heracleonem: at secundum Epiphanium haeres. 34 et 36 praecedit. Haec vero docet:
1° Sine Graeco alphabeto veritatem inveniri non posse, ideoque Christum dixisse: Ego sum A et O.
2° Alium Deum ponit praeter creatorem.
3° Christum non venisse in carne, Tertullianus De Praescript.
4° Non esse futuram resurrectionem, Tertullianus, ibidem.
5° Baptizandos esse homines in nomine ignoti Patris universorum, in veritatem matrem omnium, in Iesum, qui descendit in unionem et redemptionem et [potestatum communionem], Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.[4]
6° Seducebat mulierculas et incantationibus faciebat eas prophetare,

Irenaeus lib. 1 cap. 9. |

317r



28 Colorbasus

145


Marcum secutus est: Tertullianus De Praescript., Epiphanius Haeres. 35. Ad haeresim Marci addidit vitam omnium hominum in septem sideribus consistere: Augustinus Haeres. 15.[5]


29 Archontici
post Marcum et Colorbasum extiterunt: Epiphanius Haeres. 40,

Theodoretus

  1. Augustinus De haeresibus, XIII, p. 296.
  2. Augustinus De haeresibus, XVI, p. 297.
  3. Augustinus De haeresibus, XIV, p. 296.
  4. Theodoretus Fabularum, I, 9, col. 360.
  5. Augustinus De haeresibus, XV, p. 296.