Page:APUG 1053.djvu/7

From GATE
Revision as of 09:17, 12 June 2018 by GKingWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread


Theodidactus. Dum mi Cosmiel penitiùs expendo incomprehensibile Incarnationis Christi mysterium, stupet spiritus, vacillat ratio, fugit mens, omnis intellectus subtilitas veluti in magna contemplationis abysso absorbetur, cum omnibus animi mei viribus comprehendere non possum, ineffabile illud divinae charitatis produndum: Adesne Supremum illud Ens entium, cuius magnitudinis, Sapientiae, potentiae, maiestatis nec finis nec numerus est, - adeone se demittere voluit, ut mortalem nostram carnem lutum illud, quo in primordio rerum finxerat hominem, assumere, et homo passibilis fieri dignatus sit, nec tantùm homo fieri dignatus sit, sed excepto peccato, omnibus humanae vitae aerumnis subiici; nec tantùm humanis miserius subiici, sed cum iniquis reputari, opprobrissimum mortis supplicium cum incomparabilibus aliis tormentis exanthlatis subire; imò quod omnem admirationem infinitis parasanguis excedit, seipsum adhuc ingratis hominibus, perfidis, Dei hominumque inimicis, ineffabile adhuc insuper convivium apparare sibi complacuit, quo seipsum iis in cibum potumque daret, ut vel hoc indicibili vi sibi homines devinciret, atque ad amandum cogeret; quid illi boni aut emolumenti accedebat, qui Deus aeternus, verbum Patris, nullius indigus, omni bonorum copia et totius felicitatis abysso interminabili ab aeterno detinebatur? Quid sperare poterat à creatura mutabili, infirma, fragili, peccatorum foeditate Contaminata, ut tanta sollicitudine eam traheret, tanto amore quaereret, tanta pro eius pateretur salute. Haec sunt, quae tametsi inconculso fidei ardore, vel cum Sanguinis profusione teneo, et Sanctè profiteor; excessivo tamen illo divinorum beneficiorum et ineffabilis amoris pelago hemebrundy stupeo, haereo attonitus et quid tanto amori condignum praestari possit nescio. Ad te, '"`UNIQ--del-0000000D-QINU`"' ni Cosmiel, veluti ad diuinorum oraculorum interpretem recurro, ut à te caritas et rationes tanti