Page:APUG 1053.djvu/7

From GATE
Revision as of 15:01, 11 June 2018 by GKingWiki (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Theodidactus. Dum mi Cosmiel penitiùs expendo incomprehensibile Incarnationis Christi mysterium, stupet spiritus, vacillat ratio, fugit mens, omnis intellectus subtilitas vel...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Theodidactus. Dum mi Cosmiel penitiùs expendo incomprehensibile Incarnationis Christi mysterium, stupet spiritus, vacillat ratio, fugit mens, omnis intellectus subtilitas veluti in magna contemplationis abysso absorbetur, cum omnibus animi mei viribus comprehendere non possum, ineffabile illud divinae charitatis produndum: Adesne Supremum illud Ens entium, cuius magnitudinis, Sapientiae, potentiae, maiestatis nec finis nec numerus est, - adeone se demittere voluit, ut mortalem nostram carnem lutum illud, quo in primordis rerum finxerat hominem, assumere, et homo passibilis fieri dignatus sit, nec tantùm homo fieri dignatus sit, sed excepto peccato, omnibus humanae vitae aerumnis subiuci; nec tantùm humanis miserius subiuci, sed cum iniguis reputari, opprobrissimum mortis supplicium cum incomparabilibus alius tormentis exanthlatis subire; imò quod omnem admirationem infinitis oarasabgus excedit, seipsum adhuc ingratis hominibus, perfidis, Dei hominumque inimicis, ineffabile adhuc insuper convivium apparare sibi complacuit, quo seipsum ius in cibum potumque daret, ut vel hoc indicibili vi sibi homines devinciret, atque ad amandum cogeret; quid illi boni aut emolumenti accedebat, qui Deus aeternus, verbum Patris, nullius indigus, omni bonorum copia et totius felicitatis abysso interminabili ab aeterno detinebatur? Quid sperare poterat à creatura mutabili, infirma, fragili, peccatorum foeditate Contaminata, ut tanta sollicitudine eam traheret, tanto amore quaereret, tanta pro eius pateretur salute. Haec sunt, quae tametsi inconculso fidei ardore, nel cum Sanguinis profusione teneo, et Sanctè profiteor; excelsiuo tamen illo divinorum beneficiorum et ineffabilis amoris pelago hemebrundy stupeo, hoereo attonitus et quid tanto amori condignum praestari possit nescrio. Ad te, '"`UNIQ--del-00000009-QINU`"' ni Cosmiel, veluti ad diuinorum oraculorum interpretem recurro, ut à te caritas et rationes tanti