Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/6"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:10, 6 May 2020

This page has not been proofread


Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; In amore verò divino et essentiali, in illa inquam, Superexcelsa et perfectissima trium personarum in unitate Substantiae dilectione, amans est idem quod amatum, et amatum idem quod amans, et amor idem quod amans et amatum, amans et amatum idem quod amor, ubi amans, amatum et amor unum prorsus et idem esse communicant; in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant, imò totum participant possident, ibi unum summum quid est, omne bonum in communi; In hac dilectione nullus est defectus et indigentia, nulla omissio, nulla unquam turbatio, nulla interturbatis, Huius incomprehensae bonitatis effluxu ineffabili ad extra Mundus productus fuit, et mundus propter hominem, uti in principio indigitavi, ut esset ex coporea creatura rationali, qua tanti boni, tanti et tam ineffabilis ultimi omnium finium finis capax esse posset, eoque aeternum frui; huius enim per dilectionem unio est glorificatio Dei à Deo intenta, et beatifica animarum perfectio; Hoc est gaudium de quo Christus ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quodnam est gaudium Patris et Filii, nisi amare? et amari et tali ratione amari? Quomodo anima famelica satiabitur, nisi huic gaudio uniatur, ut ipsa in hoc gaudio et gaudium hoc in ipsa sit, et gaudium eius per inseparabilem amoris, amantis et amati nexum impleatur? Theodidactus. Video sat superque omnia quae Sublimi tuo discursu mihi exposuisti, rationi veritatique ita consona esse, ut eus nemo contradicere valeat. Sed perge iam uti coepisti, reliqua divinarum virtutum Sacramenta euoluere.

CAPUT II


De Incarnatione Christi quod incomprehensibile divini amoris in humanum genus, argumentum est.