Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/3"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "sad")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
sad
+
corpore et spiritu constituta produceretur, ceu Mundi dominus
 +
bonis in Mundo Contentis productisque uteretur, atque
 +
adeo Mundi producti finis homo sit; omnia autem in Mundo
 +
à Sapientia Dei producta, veluti totidem sint media ad
 +
finem incomprehensibili Dei Sapientia ordinata et disposita.
 +
Quem ad modeum verò Mundi finis homo est, ita Deus
 +
Optimus Maximus Conditor omnium finis est ultimus
 +
hominis, et omnium quae in Mundo Sunt; ut nimirum homo
 +
in Mundi centro constitutus, atque innumerabilem
 +
rerum conditarum varietatem et multitudinem
 +
contemplatus, tandem in desiderium Conditoris exardesceret,
 +
eumque ex se et sua natura invisibilem per ea
 +
quae facta sunt inveniret diligentius, invento per
 +
amorem connecteretur ardentius, tandem ei connexus
 +
post beneplacita Deo opera eo aeternum per <unclear>beatificae</unclear>
 +
visionis fruitionem in patria gauderet unitiùs;
 +
ut hoc pacto <unclear>Sempiterna</unclear> illa pulchritudo et bonitas ad
 +
extra haberet, qui illam admiraretur, condignisque
 +
laudibus, in hac quidem vita per fidem, spem et charitatem
 +
bonorumque operum abundantia; in altera, pervisionem
 +
apertam aeternum glorificaret. Amor enim
 +
ad extra esse non poterat sine amabili Sui correlativo;
 +
est enim amor etiam in divinis ita reciprocus, ut
 +
Deus non amaret, nisi se amari pariter Super omnia
 +
praevideret; impossibile autem est Deum non amare;
 +
ergo datur terminus amoris non tantum in Deo ad intra,
 +
qui filius est, et Spiritus Sanctus ab utroque et
 +
Patre et Filio per reciprocum amorem spiratus, sed
 +
etiam ad <unclear>extra:</unclear> vidit enim Deus omnia quae fecerat
 +
et erant valdè bona; si bona, ergo amabilia, tantò <unclear>qùidem</unclear>
 +
maiori amore digniora, quantò Secundum perfectionis
 +
gradum erant nobiliora: Amat itaque omnia
 +
primariò in Se et propter Se. deinde omnia quae Mundi
 +
ambita continentur propter eum, propter quem fecerat

Revision as of 11:52, 11 June 2018

This page has not been proofread


corpore et spiritu constituta produceretur, ceu Mundi dominus bonis in Mundo Contentis productisque uteretur, atque adeo Mundi producti finis homo sit; omnia autem in Mundo à Sapientia Dei producta, veluti totidem sint media ad finem incomprehensibili Dei Sapientia ordinata et disposita. Quem ad modeum verò Mundi finis homo est, ita Deus Optimus Maximus Conditor omnium finis est ultimus hominis, et omnium quae in Mundo Sunt; ut nimirum homo in Mundi centro constitutus, atque innumerabilem rerum conditarum varietatem et multitudinem contemplatus, tandem in desiderium Conditoris exardesceret, eumque ex se et sua natura invisibilem per ea quae facta sunt inveniret diligentius, invento per amorem connecteretur ardentius, tandem ei connexus post beneplacita Deo opera eo aeternum per beatificae visionis fruitionem in patria gauderet unitiùs; ut hoc pacto Sempiterna illa pulchritudo et bonitas ad extra haberet, qui illam admiraretur, condignisque laudibus, in hac quidem vita per fidem, spem et charitatem bonorumque operum abundantia; in altera, pervisionem apertam aeternum glorificaret. Amor enim ad extra esse non poterat sine amabili Sui correlativo; est enim amor etiam in divinis ita reciprocus, ut Deus non amaret, nisi se amari pariter Super omnia praevideret; impossibile autem est Deum non amare; ergo datur terminus amoris non tantum in Deo ad intra, qui filius est, et Spiritus Sanctus ab utroque et Patre et Filio per reciprocum amorem spiratus, sed etiam ad extra: vidit enim Deus omnia quae fecerat et erant valdè bona; si bona, ergo amabilia, tantò qùidem maiori amore digniora, quantò Secundum perfectionis gradum erant nobiliora: Amat itaque omnia primariò in Se et propter Se. deinde omnia quae Mundi ambita continentur propter eum, propter quem fecerat