Page:APUG 1053.djvu/2

From GATE
Revision as of 12:30, 6 March 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ineffabili, modo meliori aeternum contemplabatur; Ergo propter solam rationalem creaturam, qui homo est.
Cosmiel. Consilia Dei uti incomprehensibilia, ita non nisi à puris mentibus et amore divino ardentibus, omni intellectus curiosiori indagine depositam investiganda sunt. qui enim maiestatis scrutator, opprimetur à gloria; quia tamen hoc à me rectae intentionis amussi oculo dispositus quaeris, desiderio tuo haud illubenter obsecundabo. Scias itaque Theodidacte, hanc esse divinae nature proprietatem, ut cum infinitè bonus sit, quin vel ipsa essentialis et substantialis bonitas; bonum autem, ut philosophi dicunt, ex se et sua natura sit diffusiuum sui, ita quidem, ut boni rationem non habeat, nisi ea extendatur ad aliud, quod bonitatis suae particeps esse possit quantò verò bonum maius et perfectius fuerit, tantò id maiorem sui per communicationis diffundendae appetitum habere. Hinc Deus Optimus Maximus, cuius natura bonitas est, suam intrinsecè ab aeterno communicat per infinitum generationis actum Filio; Pater vero et Filius per immensam amoris reciprocationem Spiritui Sancto; quae communicatio uti intrinseca, essentialis et Sempiterna est, ita quoque non nisi Sancrosanctae personarum triadi in una et eadem naturae substantia competere potest, ideoque amor Patris non propriè, uti Theologi loquuntur ad Filium tanquam ad aliud, sed ad alium dicendus est. Quoniam verò tota illa intrinseca bonitas divinae essentiae Deus erat, aequum erat, ut tanta tamque immensa et Superexcessiva bonitas ad aliud quoque extra se distenderetur; quod ut fieret, in Sempiterno illo Sacrosanctae Triadis Consistorio ante omne temporis principium ab aeterno Mundi corporei constitutio decreta fuit, quem in tempore Creationis Condere sibi complacuit; Sed cum Mundus Corporeus omni intellectus virtute privaretur, aequum erat, ut rationalis creatura ex mundano