Page:APUG 1053.djvu/2

From GATE
Revision as of 10:46, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread


ineffabili, modo meliori aeternum contemplabatur; Ergo

propter solam rationalem creaturam, qui homo est.
Cosmiel. Consilia Dei uti incomprehensibilia, ita non nisi
à puris mentibus et amore divino ardentibus, omni intellectus
curiosio indagine deposità investiganda sunt.
qui enim maiesatis scrutator, opprimetur à gloria; quia
tamen hoc à me rectae intentionis ASDASD dispositus 
quaeris,
desiderio tuo haud illubenter obsecundabo. Scias itaque
Theodidacte, hanc esse divinae nature proprietatem, ut
cum infinitè bonus sit, quin vel ipsa essentialis et substantialis
bonitas; bonum autem, ut philosophi dicunt, ex
se et sua natura sit diffusivum sui, ita quidem, ut boni
rationem non habeat, nisi ea extendatur ad aliud, quod
bonitatis suae particeps esse posuitò quantò verò bonum
maius et perfectius fuerit, tantò id maiorem sui per
communicationis diffundendae appetitum habere. Hinc
Deus Optimus Maximus, cuius natura bonitas est, suam intrinsecè 
ab aeterno commun icat per infinitum generationis
actum Filio; Pater vero et Filius per immensam
amoris reciprocationem Spiritui Sancto; quae communicatio
uti intrinseca,