Page:APUG 1053.djvu/15

From GATE
Revision as of 11:00, 12 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread


submissionem, quae Angelorum hominumque Conditorem vel ad ipsos piscatorum pedes in lotione compulit! O ineffabile divinae humilitatis argumentum, qua seipsum exinaniens sub specie panis et vini cibus fieri voluit hominum non fidelium tantùm sed et perditissimorum, tantà peccatorum immunditià contaminatorum. video iam satis et confundo in me ipso, pudetque tantae meae superbiae, ut, qui nihil sum, aliquid me esse putem. video et attonitus haereo, dum tua mi Cosmiel directione et instructione tanta divinae humilitatis exempla intueor. Sed perge iam sermocinationem tuam ulterius prouehere; tanta enim dulcedine verborum tuorum abripior, ut iis satiari non posse videar.