Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "")

(7 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

DIALOGUS ASCETICUS

Cosmiele et Theodidacto Iterlocutoribus

<add>Autore P. Athanasio Kirchero e Soc. Jesu.</add>

''DIALOGUS PRIMUS''

CAPUT I

De bonitate Dei et divini amoris in hominem magnitudine

''Theodidactus''. Tantae tuum illud coelestis doctrinae documentum,

quo mentem meam in ultimo illo Subterranei

Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae

fuit, ut exinde veluti nectare quodam inebriatus,

ad ineffabilem illam invisibilium bonorum copiam

et excellentiam continuò mentem meam reflexerim;

Quoniam verò ad tantum finem exsequendum media

multa sunt, eorundemque electio mirum in modum me

dubium perplexumque tenet, ad te coelestium oraculorum

interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro,

ut quae ad tanti momenti negotium expediendum

<unclear>quovis</unclear> modo conferre poterunt, à te exposcam, atque

unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia

respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos,

ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia

verò illa sunt In quonam consistat Superexcelsa illa

rationalis creaturae dignitas, cuius causa Deus tanta

fecit et operatus est; cur humanam naturam <add>uti</add> tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam

assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam

hanc Mundi machinam non propter Angelos, qui eo, utpote

purè spiritualis actus non indigebant; neque propter

se, utpote qui eam iam in archetypo suo conceptu ratione

Revision as of 13:27, 6 March 2019

This page has not been proofread

DIALOGUS ASCETICUS

Cosmiele et Theodidacto Iterlocutoribus
Autore P. Athanasio Kirchero e Soc. Jesu.
DIALOGUS PRIMUS
CAPUT I

De bonitate Dei et divini amoris in hominem magnitudine

Theodidactus. Tantae tuum illud coelestis doctrinae documentum, quo mentem meam in ultimo illo Subterranei Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae fuit, ut exinde veluti nectare quodam inebriatus, ad ineffabilem illam invisibilium bonorum copiam et excellentiam continuò mentem meam reflexerim; Quoniam verò ad tantum finem exsequendum media multa sunt, eorundemque electio mirum in modum me dubium perplexumque tenet, ad te coelestium oraculorum interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro, ut quae ad tanti momenti negotium expediendum quovis modo conferre poterunt, à te exposcam, atque unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos, ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia verò illa sunt In quonam consistat Superexcelsa illa rationalis creaturae dignitas, cuius causa Deus tanta fecit et operatus est; cur humanam naturam uti tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam hanc Mundi machinam non propter Angelos, qui eo, utpote purè spiritualis actus non indigebant; neque propter se, utpote qui eam iam in archetypo suo conceptu ratione