Page:APUG 0385-B.pdf/39

From GATE
Revision as of 11:54, 13 September 2022 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


caepisse apparere cacumina montium de
Henoch autem fatenda est ignorantia cum Augustino
l. 2 de peccato originali cap. 23.

obtinuerunt aquae terram centum quinquaginta v. 24
diebus. in hebraeo habetur, roboratae sunt
unde quaeritur Augustinus q. 11 in genesim, an
creverint totis his quinque mensis, an cre
verint solum primis 40. diebus, et postea man
serint in eadem altitudine istis quinque men
sibus. hoc 2oest probabilius, maxi
me secundum vulgatam editionem.

Cap. 8


clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli
si non pluit nisi primis 40 diebus, et tunc
omne diluvium factum est, nec postea crevit,
quod nunc dicitur clausos fontes, et caracteras
post 150 dies. Respondet Augustinus q. 12
in genesim hoc dici per recapitulationem. Alii
dicunt pluisse 40 diebus continenter et
deinde non continuo, sed subinde. Vel pluisse
40 diebus usque ad arcae elevationem.
---page break---