Page:AKC s.d. 563-217.pdf/1

From GATE
Revision as of 19:58, 9 November 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reverende in Christo Pater
Pax Christi

Etsi summa Ra dignitas me multum a scribendo deterreat cum tamen R.P. Deblorhe hasce meas literas deterendas manuque propria reddandas ultro receperit, ausus sum sperare fore, ut eas R. V. a tanto viro redditas, benigne toleraret, quas aliunde repudiare atque abicere iure potuisset. Dabit itaque mihi hanc veniam R.V. ut ei quam possum maximas referam gratias; Usi enim Rav. Opera prestantissima fortissimos ipsos Europa totius adiuvare atque instituer possint, atque ex iis velut ex communi et publico sorbe/fonte scientiarum omniam atque artium gratissima pocula haurire quisque possit, nullum tamen ausim dicere, plures me haustus excepisse, aut saltem [tante] conatum excipere. Tanta - ego in legendis suis voluminibus perfundor voluptate, ut nonnullis timendum videretur, ne nimia in iis iucunditate allertus cetera omnia omitterem. Itaque cuius ego miras sententias quam frequenter audio, eundem ego tandem alloqui per litteras aggresssus sum, ut deinceps, ad Eruditissimum solertissimumque nostra et tempu tabis virum literas aliquando dedisse me, possim gloriari, quod certe Re. V. benigne daturam mihi confido. Mitto ad R.V. Gallicum quoddam Triphonium quod a quopiam e nostris patribus compositum est. Id a peritis hic summa approbatione exceptum est, atque Musurgia sua preceptorum in prosim redactorum epitomen iudicatum. Quibus suffragiis si Re V.approbando accesserit, sat scio nihil ulterius ab authore expetendum fore. Si Ra V. vellet indigitare santo Negnard (qui sum Patribus deputatis Romam profertur est) volumen aliquod musica in sua theurgia, pergratum sene et mihi et plurimis aliis fureret(?). Si preterea novum aliquod Rv.(?) opus in lucem prodierit, dabit operam ut tum aliisvoluminibus, qua huc Roma transferentur, etiam illa mittantur. Multa enim pollicetur de arte magna gravium et levium, de Merhanira(?) stenogr.(?) sse.(?) quorum nos hic in desiderio sumus. Interim vero ego Deum(?)O.M. deprecarinon non cessabo, ut R.V. vitam diu beatam conservet