Page:AKC 563-325.pdf/5

From GATE
Revision as of 11:15, 25 April 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Octavus Krexno. Huius supremus titulus est : Pas-
tor vaccarum, habebat sedecim millia pastorissarum.
Vocatur vulneratus in pectore. Ipsius septem fratres
a gigante quodam occisi fuerunt. Tandem Nomen illius
Gigantis Kans. Quando mater Iehsodha in utero gesta-
bat dictum Krexno tunc gigas ille dictam Iehsodham cepit
et in carcerem coniectam custodiri ab aliis gigantibus iussit
circumducto carceri serpente, intentum ipsius erat et hunc
octavum filium occidere. Sed quando hic media nocte
natus est Gigantes vigiles obdormierunt sicque mater cum
filio auffugit qui filius tandem gigantem occidit.
Nonus Bhavani. Quam dicunt esse xacte seu
Potenciam huius maritum dicunt xacteunt id est Potentem.
Omnia quae de hac Dea et marito eius dicuntur sunt
misteriosa et significant Materiam et causas rerum.
10. Har adventu suo dicitur omnes Maumetani Legis Sectatores creditur interrempturus, et ita eum pingunt. Quaecumque de gygantibus hic dicuntur fabulae, illae utique originem suam nactae sunt aut ex gen. 6 etsi Sapientes '"`UNIQ--del-00000011-QINU`"' per '"`UNIQ--del-00000012-QINU`"' gygantes huiusmodi Satanae Regnum intelligent per debellatores vero Satanae Deitatem '"`UNIQ--del-00000013-QINU`"' decies μετεμψυχωτικως, incarnatam; ubi et complura veritatis Xtanae vestigia cognoscuntur; etsi miris variisque '"`UNIQ--del-00000014-QINU`"' '"`UNIQ--del-00000015-QINU`"' sigmentis monstruosis allegoriis contaminata quod proprium humani generis hosti est, sacra profanis ita miscere, ut et simpliciores animas ... superstitiosis imaginibus veluti nonnullis horrendarum formrum allicuius involvat; et una in contemptum dei simiam '"`UNIQ--del-00000016-QINU`"' agat '"`UNIQ--del-00000017-QINU`"' ambitae iamdudum vel de mundi primordio divinitatis. Quomodo vero haec superstitiosa dogmata '"`UNIQ--del-00000018-QINU`"' ex India in Chinam usque et ultimam Iaponiam, deducta fuerit; paulo post exponetur.
---page break---