Page:AKC 563-325.pdf/4

From GATE
Revision as of 09:17, 25 April 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Quintus Narseng. Hic ortus dicitur ob mundi impie
tatem in Superos corrigendam. Cum enim Reguli cuiudam
filius semper diunoctuque nomen Dei (Ram, Ram)
ore proferret, pater eius ira commotus acriter illum corri
puit, tunc eumque ad columnam ligatum castigavit.
Tunc ex illa ipsa columna Deus assumta leonis et hominis
figura prodiit et Reguli illius ventrem aperuit neque
et occiso illo mundum docuit, non esse reprehendendos qui
Superos colunt. figura sequitur
Sextus Dahaser. Huius capita decem humana non
vivebant solum caput asini vivebat. Hic Mortem
in domo sua ligatam servabat, Ventus ipsi serviebat,
Erat Dominus Zeilani [1] ubi aureum fortalicium ex
truxerat. Tandem Latxman frater Ramchtxandar
ad illum occidendum se accinxit et secum simiam illam cele-
brem Hanuant nomine adduxit ut si ipse forte erraret
Hanuant illum saxo occideret. Tandem ipse Latx-
man sagitta in caput illius asininum iacta occidit. figura sequitur
Septimus Jagarnath. Iste totum mundum cum
incolis omnibus capiti imponens alio ferre voluit
sed pondere tanti oneris pedes et brachia illius fracta
tandem compatruerunt. Iam colitur a Gentibus illis
pictus sine manibus et pedibus quos amore mundi ami-
sisse dicitur.


---page break---

  1. Marginalia: 'Ceylon, Sri Lanka'.
... more about "AKC 563-325.pdf/4"
Ceylon, Sri Lanka +