Difference between revisions of "Page:AKC 563-325.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 10: Line 10:
 
incarnatum iri.<lb/>
 
incarnatum iri.<lb/>
 
Personae Trinitatis apud illos sunt Brahma, Bexno,<lb/>
 
Personae Trinitatis apud illos sunt Brahma, Bexno,<lb/>
Mahex. Hans dicant esse unum quid in natura<lb/>
+
Mahex. Has dicant esse unum quid in natura<lb/>
 
quam vocant variis nominibus ucq.<ref>"ubicumque".</ref> Achar (immo-<lb/>
 
quam vocant variis nominibus ucq.<ref>"ubicumque".</ref> Achar (immo-<lb/>
 
bilis) Paramanand (quietus) Paramexuar (su-<lb/>
 
bilis) Paramanand (quietus) Paramexuar (su-<lb/>

Revision as of 09:34, 30 April 2020

This page has been proofread

Decem fabulosae Incarnaciones Dei
quas credunt Gentiles Indiani ex-
tra et intra Gangem.

Universim dicunt secundam personam ex Trini-
tate novies iam incarnatam fuisse, et adhuc semel
incarnatum iri.
Personae Trinitatis apud illos sunt Brahma, Bexno,
Mahex. Has dicant esse unum quid in natura
quam vocant variis nominibus ucq.[1] Achar (immo-
bilis) Paramanand (quietus) Paramexuar (su-
premus dominus) On (Ens) et aliis sexcentis no-
minibus quae entis illius attributa insinuant.
Tres supradictas personas dubliciter explicant: 1.
Brahma dicunt esse naturam seu essenciam illius
Entis supremi sive Dei: Bexno dicunt esse eiusdem
appetitum concupiscibilem, Mahex vero appetitum
irascibilem. 2. Brahma est Inexistens omnibus
rebus. Bexno Conservator rerum. Mahex destructor
(hinc fingunt Mortem et Corruptionem esse servos huius).
Tandem in compendio dicunt totam rerum universi-
tatem consistere in Samext et Beaxt id est in Univer-
sali et Particulari. Universale dicunt esse Naturam
illam Entis Supremi in se. Particulare est Natura
illa iam per particulas divisa in rerum varietate


---page break---

  1. "ubicumque".