Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/2

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


loca 4 Euangeliorū varijs materijs applicata. Lingua deniq qua
scripta sunt Euangelia, est Syrîaca, quâ tempore Christi vulgo utebant
omnes, estq eadem cum chaldaica; Vnde qui nouit linguam Hebræam
hanc sine ulla difficultate intelligere poterit, maximè uero si in lingua chaldai=
ca quam Thargumicam uocant, nonnihil exercitatus fuerit; ut proinde nil ad
legendum codicem aliud opus sit, nisi ut in Estrangelico charactere, quo
hic liber, conscriptus fuit, idemq fere cum Syriaco est, legendo Lector sese exerceat.
quod ut maiori cum facilitate fiat; alphabetum hic adiungendum duxi
quamuis et in prodromus Copto, illud cum caeterorū Orientaliū Idiomatum
alphabetis exhibuerimus. quem consulet Lector. Porro textus Euangelicus ubiq
conformis est ei qui in Biblijs Regijs Plantinianis Syriacè impressis exhibetur.
Sed hoc de codicis Euangelici descriptione sufficiant.

Addidi huic Tomum II Concionum Apostolicarum, quem R.mus P. Generalis Soc.is nrǣ
P. Joannes Paulus Oliva proximè editum, meo nomine Seren.ti Vrǣ offert
qui uti morales materias scitè et eleganter idiomate Italico tractat,
ita quoq S. V. minimè displiciturum confido.

Deinde quemadmodum nuper Arcam Iathricam varijs medicamentis instructam
Ser.ti V. transmisi, tum ad senile corpus corroborandum, tum ad vitam prolongan=
dam peropportunam. ita modu quaequid pretiosum et rarum, circa olea et aquas
odoriferas summis principibus hic Romæ usitatas, inuenire licuit, separatis arculis
inclusas transmitto, ut deficientes ex studijs (quibus Sern.tem V.am continuis se applicare
intellexi) exhaustos spiritus refocillare queat,; servient et ad Serenissimæ Coniugis
suæ cosmeticum usum; Addo hisce 3 paria chirothecarum, ob odoris suauitatem
magnæ apud omnes Exteros exstimationis. Quæ omnia uti singulari industria
hic Romæ conficiunt, ita quoq Serenitati V. minimē displicitura confido


---page break---

loca 4 Evangeliorum variis materiis applicata. Lingua denique qua scripta sunt Evangelia, est Syriaca, qua tempore Christi vulgo utebantur omnes, estque eadem cum chaldaica; Unde qui novit linguam Hebræam hanc sine ulla difficultate intelligere poterit, maxime vero si in lingua chaldaica, quam Thargumicam vocant, nonnihil exercitatus fuerit; ut proinde nil ad legendum codicem aliud opus sit, nisi ut in Estranghelico charactere, quo hic liber, conscriptus fuit, idemque fere cum Syriaco est, legendo Lector sese exerceat. Quod ut maiori cum facilitate fiat; alphabetum hic adiungendam duxi quamvis et in prodromus Copto, illud cum cæterorum Orientalium Idiomatum alphabetis exhibuerimus. Quem consulet Lector. Porro textus Evangelicus ubique conformis est ei qui in Bibliis Regiis Plantinianis Syriacè impressis exhibetur. Sed hoc de codicis Evangelici descriptione sufficiant.


Addidi huic Tomum II Concionum Apostolicarum, quem Reverendissimus Pater Generalis societatis nostrae P. Joannes Paulius Oliva proxime editum, meo nomine Serenitati Vestrae offert qui uti morales materias scitè et eleganter idiomate Italico tractat, ita quoque Serenitati Vestræ minime displiciturum confido.

Deinde quemadmodum nuper Arcam Iathricam variis medicamentis instructam Serenitati Vestrae transmisi, tum ad senile corpus corroborandum, tum ad vitam prolongandam peropportunam. Ita modo quaequid pretiosum et rarum, circa olea et aquas odoriferas summis principibus hic Romae usitatas, invenire licuit, separatis arculis inclusas transmitto, ut deficientes ex studiis (quibus Serenitatem Vestram continuis se applicare intellexi) exhaustos spiritus refocillare queat; servient et ad Serenissimæ Coniugis suæ cosmeticum usum; Addo hisce 3 paria chirothecarum, ob odoris suavitatem magnæ apud omnes Exteros exstimationis. Quæ omnia uti singulari industria hic Romæ conficiuntur, ita quoque Serenitati Vestræ minime displicitura confido


---page break---