Page:AKC 1666 02 26 562-079.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:17, 23 April 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rde in Christo Pater
Pax Christi
Valde me recreavit epistola Vrae Rvae ad me data, ex qua intellexi non solum
antiquum erga me Rvae Vrae affetum non fuisse extinctum vel minutum, sed magis
adhuc auctum, et utinam aliquo saltem modo respondere eidem postea numquam
certe intermittam in quacumque re Vrae Rvae servire potero sperabam sane me
Romae Vram Rvam ...sque visurum ac multa de variis collaturum sed cum S. obedien-
tiae alium statuerit faciam per litteras quod in praesentia non potui speraque Vram
Rvam etiam idem praestiturum, ut autem ad rem veniam petitisque respondeam
I° promitto me quicquid de scriptis P. Henrici remansit in manibus, me ea omnia
quod Rvae prima occasione transmissurum cum quibusdam Siniensis quas mihi
iam inutilia erunt item proxime mittam Vrae Rvae totum petitum itinerarium
meum cum tota Historia regni Barantalae, utatur his prout iudicaverit
in Dno, 3° conabor etiam delineationes aliquas addere aliquarum
rerum curiosarum quas in itinere conspexi, spero ea non ingrata futura,
sed mihi adhuc gratius esset si ipsa in persona, si superioribus placeret ea
Rvae Vrae comunicare postea, multum enim addit ipsa explicatio ...
facta prae litteris quibus non tam commode omnia committi possunt, sed
fiat voluntas DEI. P. Assistens Germaniae (cui propter libros illos
scripseram ex Lazaretho Livornensi) mihi huc significavit, ut eos Romam
commoda occasione mitterem vel ut inservirerit Rvae Vrae prout ..tque,
velut aliquibus Patribus aliquando in Indiano abituris usuri esse possent
quare ne in Domo Professa detineantur, Vra Rva Patrem Assistentem accedat
praeveniatur ut quamprimum eo appulerit, (dirigam autem eos ad P. Koller
non per varias manus transeant, sed immediate Vrae Rvae consignentur.
haec pro anima, proxime plura, atque his cum humanissima salute ad
RR. PP. Koler, Schwartzel, Nadasii, Gumpenperg et me in Ssa Rvae
Vrae sacrificiae precesque enixe commendo, Goritiae 26 Februarii 1666.
Rvae Vrae servus in Xto
Joannes Grueber

---page break---