Page:AKC 1665 10 20 562-137.pdf/1

From GATE
Revision as of 07:52, 23 April 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rde in Christo Pater
Pax Christi
Ecce quae mirabilis Deus dispositio iterum revertor in Europam a P.N. citatus
quam ob causam ignoro, Vra Rva citius intelliget per bonos amicos, Statueram
iam abire cum P. Henrico Persiam versus in comitatu multorum armenorum, iamque
Constantinopoli in Asiam cum equis impedimentisque nostris traieceramus cum ecce
eodem die adeo sinistra valetudine tentari cuepi [1] (fuit autem vehemens effusio
flavae bilis et contritisque vomitus, qui etiam paulo ante vix non ad phrenesim
et amentiam me deduxit) ut P. Henrico solo cum suo Josepho fmlo abituriente
ego ad nostros Patres Galatam reverti coactus sim, quod quam grave mihi acciderit
Vra Rva indicabit, interim venit Cursor Caesareus eadem mei reditus die qui mihi
litteras Dni R. P. Nri attulit, in quibus in Europam revocabor, ubi iudicium et
voluntatem DEI circa me mirabilem exosculatus sum, atque 3 diebus post meus
Matthaeus Sinensis hic in nostra domo ex malo Dyssenteriae ultimum diem sancte
obiit, nimirum 12a huius magno sui desiderio apud omnes relicto. Venio itaque
vel per terram vel per mare, utrum autem Romam (quod tamen optarem) adhuc ignoro,
fero omnem thesaurum linguae Indicae a P. Henrico mihi in illa perturba-
tione per oblivionem relictum, si convenire postea Vram Ruam sperarem nos
non pauca inde pro gloria DEI et honore Socte animarumque Salute causatura
Vram Ruam videns quid facias, sum paratus ad omnem nutum S. Obedientiae, habeo
etiam omnes libros Sinicos, qui nostros candidatos non parum iuvarent, qui
omnes mihi forte in posterum inutiles erunt, una cum tota lingua Sinica
quam aeternum iam calleo. Sed obedientia est melior quam victima. Haec
sapienti satis. atque his me in antiquum affectum Ssa Sacrificia precesque
humilsime commendo. Galata 20 8bris 1665.
Rvae Vrae
Servus in Xto
Joes Grueber.


---page break---

  1. Marginalia: 'coepi'.