Page:AKC 1664 08 04 563-013.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:36, 19 May 2020 by Carolina Vaz de Carvalho (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Mi P. Athanasi.
P. C.

Alia epistolâ fusè ad R Va scribo. hac eâdem occasio=
ne; inqua R Va mitto dedicatoriam libelli, A Ro
Patri nostro dedicandi: exciderat mittere rudem pictu=
ram, libello, per modum frontispicĩj insculpendam.
ex fronte credo intelliges, totius Opusculi argumen=
tum. Velim pro amicitiâ nostra, ad P. Assistentem Germa
nicẟ [nicum] adeas, abeoque impetres, ab A. R P. nostro facul
tatem obtineat libelli imprimendi. quæ facultas
mittetur in Flandro-Belgium ad P. Provincialem
Franciscum de Cein, cui etiam super hoc
negotio scribo. Pater mi, qui animarum causa
huc venimus, nihil minus quàm animas habemus,
Nullæ omnino hic sunt missiones, quales olim, re=
verâ devectu Indorum mansuetorum, qui plerique
iam laboribus absumpti. Barbari feriores, deserta
, sicut feræ, incolunt, et incertis locis sedibus vagantur;
nec est ullus accessus ad illos. Evangêlĩj causa.
PP Itali qui ab Europa huc venerunt, gemunt
& desperabundi extreme meditantur, nisi omnes
revocentur. Non possum plura super hoc argumento
de quibus haudubiè informabitur P. noster, faci
et que officium Patris. Ego hic pene otiosus
sedeo, nullo operæ aut pretis fructu; et, modicū
talentum, quod Deus mihi dedit, sepelio plenus
mærore. et haudubiè nisi me mathematicis
diverterem contabescerem tædio, sicut alij: P.
Hiacijnthus de Magistris multa referet, quæ
stupeant Romani. Tu mi P. pro amicitia, cum
Assistente sive Germaniæ sive alio transige,
si vis anima mi meam salvam. ut quam primũ
cum alĩjs, qui certu sunt redituri, revocer. si forte desideratur in Italia Mathematicus
quo unicè propendeo, effice ut veniam. Non
mirere quod sic scribam, neque puta me pœnitudine duci. puto coram Deo me
obligari & urgeri ad hoc procurandum. Non possum chartæ credere causas. intelliges
ex literis aliunde datis ad PP. Romanis, à PP. Italis quibuscum vivo. Non est
autem difficile nos hinc evocari, quia quot annis ex Brasilia cum onerarijs
P. Brasili ordinandi Olyssiponem concedunt. Die oro P. Carolo de Noyelle Assistenti
Germaniæ, quod nisi A R P. noster quan totius PP evocet, graviter in vocatione
periditandis, non vitio suo, sed quia sic putant solum se salvari posse.
Credo enim me extra societatem vivere, quia ea inqua sumus toto cælo
à societate IESU differt. quantùm degeneravit a primævo, qui aliquando in hac
provincia viguit Spiritu, pudet dicere et erubesco fateri. Non volo in plura
excurrere. Tu plura à P. Assistente intelliges. et P. noster cum intelliget. per hor=
rescet. Missio Maranhonensis pene corruit, aut si quæ sunt reliquæ. nullo fructu
laborant nullo gustu, quemadmodũ ad nos perscribitur. Claudo has quia non esset
finis querelarum et iustarum lacrijmarũ, quas tu mi P. absterge si potes. Vale et si me
amas, fac quod te per Deum petu. Bahies 4 Aug. 1664. Totus Tuus

Valentinus Estansel
de Castro.

Mi Pater Athanasi.

Pax Christi

Alia epistolâ fusè ad Reverentia Vestra scribo hac eâdem occasione; in qua Reverentia Vestra mitto dedicatoriam libelli, Admodo Reverendo Patri nostro dedicandi: exciderat mittere rudem picturam, libello, per modum frontispicĩj insculpendam. Ex fronte credo intelliges, totius Opusculi argumentum. Velim pro amicitiâ nostra, ad Patrem Assistentem Germanicum adeas, abeoque impetres, ab Admodo Reverendo Patre nostro facultatem obtineat libelli imprimendi. Quæ facultas mittetur in Flandro-Belgium ad Patrem Provincialem Franciscum de Cein, cui etiam super hoc negotio scribo. Pater mi, qui animarum causa huc venimus, nihil minus quàm animas habemus. Nullæ omnino hic sunt missiones, quales olim, reverâ devectu Indorum mansuetorum, qui plerique iam laboribus absumpti. Barbari feriores, deserta, sicut feræ, incolunt, et incertis locis sedibus vagantur; nec est ullus accessus ad illos. Evangêlĩj causa. Patri Itali qui ab Europa huc venerunt, gemunt et desperabundi extreme meditantur, nisi omnes revocentur. Non possum plura super hoc argumento de quibus haudubiè informabitur Pater noster, faci et que officium Patris. Ego hic pene otiosus sedeo, nullo operæ aut pretis fructu; et, modicum talentum, quod Deus mihi dedit, sepelio plenus mærore. Et haudubiè nisi me mathematicis diverterem contabescerem tædio, sicut alij: Pater Hiacijnthus de Magistris multa referet, quæ stupeant Romani. Tu mi Pater pro amicitia, cum Assistente sive Germaniæ sive alio transige, si vis anima mi meam salvam. Ut quam primum cum alĩjs, qui certu sunt redituri, revocer. Si forte desideratur in Italia Mathematicus quo unicè propendeo, effice ut veniam. Non mirere quod sic scribam, neque puta me pœnitudine duci. Puto coram Deo me obligari et urgeri ad hoc procurandum. Non possum chartæ credere causas. Intelliges ex literis aliunde datis ad Patres Romanis, à Patribus Italis quibuscum vivo. Non est autem difficile nos hinc evocari, quia quot annis ex Brasilia cum onerarijs Patribus Brasili ordinandi Olyssiponem concedunt. Die oro Patri Carolo de Noyelle Assistenti Germaniæ, quod nisi Admodus Reverendus Pater Patres evocet, graviter in vocatione periditandis, non vitio suo, sed quia sic putant solum se salvari posse. Credo enim me extra societatem vivere, quia ea inqua sumus toto cælo à societate IESU differt. Quantùm degeneravit a primævo, qui aliquando in hac provincia viguit Spiritu, pudet dicere et erubesco fateri. Non volo in plura excurrere. Tu plura à Patre Assistente intelliges. Et Pater noster cum intelliget. Per horrescet. Missio Maranhonensis pene corruit, aut si quæ sunt reliquæ. Nullo fructu laborant nullo gustu, quemadmodum ad nos perscribitur. Claudo has quia non esset finis querelarum et iustarum lacrijmarum, quas tu mi Pater absterge si potes. Vale et si me amas, fac quod te per Deum petu. Bahies 4 Augustis 1664. Totus Tuus

Valentinus Estansel de Castro.