Page:AKC 1664 07 21 562-171.pdf/3

From GATE
This page has not been proofread


+
Hæc de rebus meis. de te mi Pater, vellem etiam scire, quid agas quid moliaris, tam longe seiunctis, ne mirere quod nihil de operibus tuis intelligam. sed neque de Provincia mea quidquam scio, nisi quod omnia bellis flagrent, successu *loto* Turcâ Christiani nominis hoste. Scripsi cum in Lusitania essem Opusculũ de Coniuctione Magna Anni 1663 cui titulus, Mercurius Cœlesti sed quia in Occidentem avulsus sum, **p cum non subis 7**. Ubi ostendo quomodo in Coniunctione magna Jovis & Saturni in Trigono igneo in ea perit Imperium Turcicum; & quomodo in eâdem, si cœli asterismis er*dendum est, incipiet desinere. faxit Deus astronomica prognostica, probet rei evetus. multa præterea habeo indicia, ab hoc Imperatore Leopoldo, victum iri, superi secundent *scita, non tamen accidet sine magna sanguinis effusione. Quæ designorum qualitatibus sub zona torrida scripsisti in ipere tuo Lucis & Umbræ, plane conveniunt, nescio quis genius te agit. quod etiam de absentibus & invisis, tam rectē pronuntias. hoc ipsum libello meo inservi. non omisi meminisse P. Ricciolĩj, qui in opere suo Geographico, rarum modestē me perstringit, &, ut ne= mini parcit, nostra cavillatur. de quo, à multis viris gravibus iure reprehenditur, nescio quomodo P. H. [N.?] id ferat, aut conniveat. vix enim ullus illi placet, ea quibus tamen totum opus suum com= pulavit. nisi modestiæ meminissem poteram iure in eīs encandescere non tam mei causa, quàm aliorum, quos venerari debuisset. Ego carptim paucula, hinc inde, modeste coarguo, sic ne videam in charitatem precare, neque eius censuram plane dissimulasse. Nisi in varia distractus essem, maturante Classe reditū in Lusitaniam, ut varĩjs amicis respondeam, quo tam particulari volui, ad RVam perscitere de mirabilibus hiuis terræ. Inter reliqua sunt. Inveniri hic herbam multis foliolis & ramusculus distimtam qua vel levissimo contracta digiti, tota statim elanguescit.