Page:AKC 1664 05 07 562-113.pdf/1

From GATE
Revision as of 22:06, 27 February 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rdo in Ch. P.
P.C
Bononiae redditae mihi sunt gratissimae Ra Va una cum imagine sua et dua
bus aliis una pro me, altera pro nostro sene Indo, iste pro more manu cepiti
imposito veneratus est summe Rao Va patronum suum cuius, dum vivet memo
rem se futurum promittit. Sed ego quid reponam Ra Va pro tot benef
iciis et summa benevolencia exhibitionibus quas Romae expertus sum, certa
sola charitas et summa animi demissio tanta potuit in Ra Va, ego enim et meritis
careo et plane paluere pedum Ra Va ne dum eius alloquio dignus sum, verum
Romae in praesencia didicerem Athanasium non solum dotrina set etiam humi
litate Magnum esse, meum erit, dum vivo, omni affectu animi Ra Va addictissi
mus esse imitarique eius virtutes quas praesens suspexi et absens suspicio.
Ram Vam supplex rogo nunquam abliviscatur mei meque pro suo vel potius pro se
habeat, magno hoc mihi incitamento et emolumento erit laborandi et sudan
di pro Dei gloria at animarum salute donec Pater familias ad denarium
diurnum me vocet, nosque in meliori vita iterum coniungat, Interim RVa
hoc a Deo mihi impetrare conetur ne degenerem a praecelsis cogitacionibus
filiorum Dei maiorum nostrorum. Hisce me tibi iterum iterumque
enixe commendo. Vale iter et millies vale vir Dei gloriae et rei litterariae
nate. Vale meque e numero tuorum nunquam dele. Venetiis 7 Maii
664
R Vae minimus in Christo servus
Henricus Roa