Page:AKC 1664 05 07 562-113.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:04, 26 February 2020 by Paul Oberholzer (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rdo in Ch. P.
P.C
Bononiae redditae mihi sunt gratissimae Ra Va una cum imagine sua et dua
bus aliis una pro me, altera pro nostro sene Indo, iste pro more manu cepiti
imposito veneratus est summe Rao Va patronum suum cuius, dum vivet memo
rem se futurum promittit. Sed ego quid reponam Ra Va pro tot benef
iciis et summa benevolencia exhibitionibus quas Romae expertus sum, certa sola charitas et summa animi demissio tanta potuit in Ra Va, ego enim et meritis careo et plane paluere pedum Ra Va ne dum eius alloquio dignus sum, verum Romae in praesencia didicerem Athanasium non solum dotrina set etiam humilitate Magnum esse, meum erit, dum vivo, omni affectu animi Ra Va addictissimus esse imitarique eius virtutes quas praesens suspexi et absens suspicio. Ra Va supplex rogo nunquam abliviscatur mei meque pro suo vel potius pro se habeat, magno hoc mihi incitamento et emolumento erit laborandi et sudandi pro Dei gloria..t animarum salute donec Pater familias ad denarium diurnum me vocat, nosque in meliori vita iterum coniungat, Interim R.Va hoc a Deo mihi impetrare conetur ne degenerem a praecelsis cogitacionibus filiorum Dei maiorum nostrorum. Hisce me tibi iterum iterumque enixe commendo. Vale iter et millies vale vir Dei gloria et rei litterariae natae. Vale meque e numero tuorum nunquam dele. Venetiis 7 Maii 664 R Vae mininus in Christo servus Henricus Roa