Difference between revisions of "Page:AKC 1662 06 09 555-183.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 21: Line 21:
 
Romae 9 iun 1662
 
Romae 9 iun 1662
 
serenitatis vestra Archiducalis  
 
serenitatis vestra Archiducalis  
servus humallimus et osseq.mus
+
servus humillimus et obser.mus
 
Athanasius Kircher
 
Athanasius Kircher
  

Revision as of 14:36, 3 May 2017

This page has not been proofread


Serenissime Archidux Offert lator harum P. Fercl. Herbestein meo nomine Serenitati vestra hisce inclusum munusculum nole quidem, perexiguum [?], at finera sunt que ? dicuntur pretii minime ? Lapillus est ab Hispanis dictus La piedra di Cobra, non ita pridem ex regno Sinarum ad me transmissus ueluti singulare quidpiam et ob raritatem suam magni aestimandum; utpote, qui stupendas contra uenena, et potissimus contra uenenosos Serpentium et viperini [?] morsus uires obtinere scribatur. cuius rei veritatem si quis experiri velit hac pacto uti PP. NN. Sinenses [?] scribunt procedatur; Canem a vipera aut alio quo[...] animali uenenoso mordere sinunt, quod ubi scitum fuerit, e concepto viru ve[...] diffuso toxico mox intumescet canis. cuius vulnerique appositus lapilli, sita insita sibi virtute ei agglutinatas, ut uix amplius diuelli fisis manetque tam diu vulneri affixus, quam diu aliquid veneri in corpore reminet; quod ubi totum exsuxerit tum ecce Hirudinis instar ueluti ueneno iam satur sponte sui decidit; ueneni iam omnis in corpore latenti extracti luculentum indicium. ne uero lapillus ueneno iam tumens alicui noxam infert. eum lacti imponere solent, in quo deposito omni ueneno pristino suo uigori restituitur. Atque hisce uirtutibus lapidem instructum esse, supramemorati Patres nostri Chinenses, mihi feribunt. Quidquod sit; ego certe experimentum eius non feci; sperans futurii, ut id per medicus sere nitatis vestri maioris studio fuit. Interim ser.ma v.ra munusculum, eo quo solet clementissimus affecti accepere non didignabitur. quod uti intellexero magno sane me beneficio affectum arbitrabor. Vale serenissime archidux eiusque qui te tusque heroicas virtutes unice suspicit et admiratur, studia literasque tua favore gratia ? et promovere ne dedigneris. Romae 9 iun 1662 serenitatis vestra Archiducalis servus humillimus et obser.mus Athanasius Kircher