Page:AKC 1661 08 07 555-098.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime Archidux

Mitto per manus P. Pizzoni Serenissimæ Vestræ Celsitudini, Instrumentum quoddam
quod Organum mathematicum appello; in quo summa facilitate traduntur illæ Artes
mathematicæ, ad quas Serenitatem vestram inclinari audio qua Regibus et Principibus
uti par est, nullo non tempore summo in honore habit et ad quas S. V. quos inclinari audio, ut si quandoq. a gravioribus
negotiis libera fuerit, præter alia animi oblectamenta et has habeat, quêris mentem
suam laudabili et verè regio studio refocillet. Ne verò in Organi huius praxi
intelligenda Celsitudo vestra Serenissima laboris forsan tædio gravata hæreret sine
occurrentium dubiorum interprete, in meum locum D. Aloysium Kinnerum, et amicum
meum singularem et virtutis suæ merito Celsitudines vestræ Seren.mi domesticum substituendum
duxi; qui uti mathematicis excultissimus est, ita eâ quoq. facilitate Serenitatem vestram
huius Organi usum docturum confido; ut in eo veluti aliud agens sine molestia et capitis
gravamine, ubi et quando placuerit, magna animi sui voluptate sese exercere possit
Nihil igitur restat, nisi ut Ser.tas Vestra eo id animo a paupere philosopho acceptet
non auro et argento coopertum, sed ligneum Cartaceumq. munusculum, quo alia â me
similia a paupertate mea Gloriosæ memoriæ Pater eius Ferd. III. et hodie Leopoldus Augustissi-
mi Cæsares acceptare non sunt dedignati. Quod si Ser.tas V.ra fecerit, ad maiora, quæ glorioso
nomini eiq. reservata sunt, præparanda, stimulos adyciet. Vale Ser.me Archidux, huius seculi decus
et vividum S. R. I. germen, quod ut in magnarum rerum emolumentum adolescat, a Deo, Opt. Max. quam
obmaxissimis precibus contendo.

Romæ 7 Augusti. anno 1661

Seren.ma Celsitud.nis V.ra

Servus Humilissimus et dedit.mus

Athanasius Kircher