Page:AKC 1659 07 20 561-288.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:44, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


R.de in Chr.o Pater,

Pax Christi

Ante aliquot septimanas significavi R.æ V.æ quid actum sit à me de libris
ad Ill.mum Abbatem Fuld. missis, et de alijs à me vendendis. Nunc addo
sequentia. Ante aliquot dies dictus Ill.mus Abbas dedit ad me humanissimas
litteras, quibus me invitat sub vacationes autumnales ad se, ut discur-
rat mecum de rebus in R.æ V.æ libris contentis. Idem petivit orete-
nus postea à R. P. Rectore nostro P. Cornæo, cùm negotiorum causâ
Fuldam venisset. Addidit se accepisse libros R.æ V.æ et velle mittere
remunerationem. Itaq. patientiam habebit R.a V.a usq. ad autum-
num, quando cum DEI gratiâ, et R. P. Rectoris bona licentia,
quam iam concessit, dictum Abbatem Ill.mum accedam; nullus
enim dubito quin bonum honorarium pro R.a V.a sim accepturus;
quod statim ad vos per cambiales à P. Antonio acceptas mittam.

Cursus meus Mathematicus (DEO sint infinitæ laudes, et gratiarum
actiones) properat ad finem, speroq. intra 5 aut 6 menses eum absol-
vem. Quo absoluto resumam Commentaria in Itineraria R.æ V.æ.
Interim si quæ submittet quæ necessaria aut utilia fore iudi-
cavererit, acceptabo cum gratiarum actione. Unum peto à R.a V.a
quod Cursui meo Mathematico ornamentum et pretium addet non
exiguum ut mittat ad me Epistolam Paræneticam, scribendo
ut difficultates omnes abrumpam, et Rempubl. litterariam amem,
studio aggrediar opus, et in illo pergam, adductis rationibus etc.
Intentio mea est, unico non magno tomo comprehendere
omnium Math. Disciplinarum Encyclopædiam absolutissuimam,
eo dispositam ordine, eâ verborum ac sententiarum conscriptam
claritate; ut quivis vel mediocri præditus ingenio, à primis Ma-
theseos fundamentis ad apicem, Marte ac studio proprio conscende-
re posset. Hoc ut obtineam, adnitor omnibus viribus. Maiorem
difficultatem non habeo, quàm ut paucis multa comprehendum;
ut dicam omniam, et plurima omittam. Mallem scribere de-
cem tomos laxando stylum, quàm unum tomum restrin-
gendo.

Gaudeo vehementer libros R.æ V.æ Lugduni in Gallia imprimi
inposterum. Incipio sentire difficultatem circa impressionem
meorum librorum. Mortui sunt intra unum annum hîc
duo Typographi, et superest unus, qui non potest imprimere
meo. Francofurti vitiosissime imprimuntur. Cogar mitte-
re in Belgium, sed timeo errores. Hisce S.simis R.æ V.æ sacri-
ficijs me commendo. Herbipoli 20 Iulij 1659

R.æ V.æ

Servus in Chr.o

Casparus Schott

Salveat Nostrem. Ego adheo vìvo vegetus, et
concionor in æde Summa Herbipoli a duobus annis,
memento semper ego patre R.tiæ V.mo, vitissima peto vi mei
in prerib. non obliviscetur.

Melchior Cornæus