Page:AKC 1659 01 18 561-287.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:42, 20 February 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎top: Add categories)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread

R[everen]de in Ch[rist]o Pater P[ax] C[hristi] P[ater] Riquinus venit ad nos die 14 huius, salvus et incolumnis. Attulit omnes librorum defectus, excepto magno illo multorum folioru[m] pro uno Oedipi exemplari. Cuius defectus foliorum in Indice to[mi]. 1. Oedipi est quia Collationator opposuit RRR pro Lll 2. Habeo ergo superflua quinque folia RRR, quae conservo. Itineraria cum Scrutinio iam vendidi omnia. Reliquae opera multi petunt, sed creditò, ob pecuniae penuriam. Dedi uni aut alteri quibus fidere possum. Pro distractione aliquorum scripsi Bibliopolis Francof[urtensibus] et Lipsionis et amicis Magdeburg[ensibus] ac Basileansibus. Omnem adhibebo diligentiam, ut citò vendam. Exemplar Oedipi, ut iubet R[everent]ia V[estr]a, vel mittam Abbati Fuldensi, vel ipse feram post Pascha. P[ater] Riquinus ait R[everenti]am V[estr]am promisisse sibi unu[m] Oedipum; at quia R[everenti]a V[estr]a nihil de hac re scribit, nolui dare, nisi litteras R[everenti]ae V[estr]ae ea de re videam. P[ater] Henricus Marcellius iterum et instantissime rogat sibi dari unam Musurgiam promissam olim à R[everenti]a V[estr]a qua de re quae ante biennium monui R[everenti]am V[estr]am et nullum responsum accepi; nullis precibus et argumentis me flecti sino, nisi per litteras R[everenti]a V[estr]a id iubeat. Aliqui Bibliopolae cupiunt omnia Opera R[everenti]ae V[estr]ae . Posset itaque mittere plura Itineraria, et aliquot Ars Magna Lucis etc., Dictionaria et Prodromos. Planè, ut R[everenti]a V[estr]a suadet, facere cogitavi, addere nim[irum] Itinerarijs necessaria schemata cum Commentarijs. Interim pergo in Cursu Mathematico, et exspecto donec Itineraria, quae supersunt, distrahantur. Indigeo consilio R[everenti]ae V[estr]ae quid agendum in Cursu Mathematico circa Architechtonicam militarem. Stant prohibitione nè eam nostri doceant. Omittere non est consultum, quia est pars nobilis, et à Caesare inter caeteros aestimata. An brevem alterius tractatum inseram? An aliorum tantum sententiam colligam? Non libenter peto consilium à R[everendo] P[atre] Assistente, quia timeo ne iubear planè omittere dictam materiam. R[everendus] P[ater] Rector noster, P[ater] Cornaeus, et P[ater] Mohr salutant R[everenti]am V[estr]am, quorum ultimus ait se inferiora meritis R[everenti]ae V[estr]ae scripsisse, cupereq[ue] defectus supplere, ubi occasio fuerit. Salutat et D[ominus] Doctor Tilemannus, qui vivit Principis nostri liberalitate, sed inglorius nec promovetur à Serenissimo1 quia vino plus aequo deditus. Scribo hoc R[everenti]ae V[estr]ae quia ad illam recurrere cogitat pro promitione2 obtinenda. Hisce s[anctis]simis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo. Herbipoli 18. Jan[uarii]. 1659. R[everenti]ae V[estr]ae Servus in Chr[ist]o Casparus Schott

Salutem plurimam socio amabilissimo R[everenti]ae V[estr]ae cuius litteras ambio. Mittat mihi, quaeso, unam aut alteram effigiem suam.