Page:AKC 1657 01 06 561-293.pdf/2

From GATE
Revision as of 10:51, 7 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


à R.a V.a peto, idem à P. Stansel, et ab alijs doctis amicis Romæ commo-
rantibus, quos vellem R.am V.am meo nomine, si fieri potest, sa-
lutaret, et ut conatus meos iuvarent, hortaretur, non nostros
tantùm, sed et seculares, præsertim D. Magiottum, D. Abbatem Ric-
cium
, D. Eustachium Divini aliosq.. Omnium nomina cum
encomio opponam. Indignarer P. Stansel nisi putarem illum
scripsisse, et litteras ad me non pervenisse et nisi scirem eum
periculoso morbo fuisse afflictatum. R.a V.a hortetur illum, ut stu-
dijs quoque meis faveat, mihiq. aliqua rara et ingeniosa, vel sua,
vel aliena communicet quocumq. genere Artis et scientiae,
aut rebus naturalibus; de omnibus enim scribo.

Auctor experimenti Magdeburgici, qui est Amplissimus D. Otto
Gericke
, Patricius et Consul Magdeburgensis illiusq. Reipubl. Lega-
tus Monasterij in tractatu pacis salutat R.am V.am scribitq. se olim
per filium suum Romæ idem præstitisse. Voluit scire quæ opera
ab annis quatuor R.a V.a ediderit. Crebris mecum agit litteris. Mi-
sit suam effigiem. R.a V.a mittet mihi aliquot suas effigies exem-
pla, et amicis mittam. D. Harstorfferus est Consul Norimbergen-
sis. Hic vivimus in pace. Ego bene semper valui. Vivo costanter.
Vaco studijs meis, et ni fallor, utiliter laboro pro religione, et pro-
ximo. Omnes amant me, si non decipior. DEO gloria. Valde desi-
dero Itinerarium Exstaticum Cæleste, quia seminet pro Magia mea
Musica Cosmica
.[1] Patientia. Mittat quàm primum poterit, ut saltem
pro Magia Astronomia, quam post aliquot menses, si vivam, com-
ponam, serviat. Laudo consilium R.æ V.æ de Itinerario Exstatico
terrestri conscribendo. Utinam breve haberem. O quantum servi-
ret mihi Mundus Subterraneus pro Magia Centrobarica, Chimica, Me-
tallica, Elementari
[2] etc. Curret saltem aliqua curiosa et selecta ad
me mitti. Scripsi sæpe R.æ V.æ me Saluto omnes amicos et notos,
præsertim Germanos et S.simis R.æ V.æ sacrificijs et orationibus me com-
mendo. Vale Pater amantissime, Vive Pater dulcissime, prosperare
Pater super omnes æstimate.

Herbipoli 6. Ianuarij 1657.

R.æ V.æ

Servus in Chr.o

Casparus Schott.

  1. It is a paragraph of the work Magia universalis naturae et artis.
  2. It is a paragraph of the work Magia universalis naturae et artis.