Page:AKC 1657 01 06 561-293.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:46, 29 March 2017 by Aristofane06 (talk | contribs)
This page has not been proofread

à R.a V.a peto, idem à P. Stansel, et ab alijs doctis amicis Romae commo
rantibus, quos vellem R.am V.am meo nomine, si fieri potest sa
lutaret, et ut conatus meos iuvarent, hortaretur, non nostros
tantùm, sed et seculares, praesertim D. Maggiottum, D. Abbatem Ric
cium, D. eustacium Divini aliosq. Omnium nomina cum
encomio opponam. indignarer P. Stanselnisi putarem illum
scripsis, et litteras ad me non pervenisse et nisi scirem eum
periculos morbus fuisse afflictatum. R.a V.a hortetur illum, ut stu
dijs quoque meis faleat, mihiq alique rara et ingeniosa, vel sua,
vel aliena communicet quocumque genere Artis et scientiae,
aut rebus naturalibus: de omnibus enim scribo.
Auctor experimenti Magdeburgici, qui est Aplissimus D. Otto
Gericke, Patricius et Consul Magdeburgensis illiusq Reipubl Lega
tus Monasterij in tractatu pacis salutat R.am V.am scribitq se olim
per filium suum Romae idem praestitisse. Voluit scire quae opera
ab annis quatuor R.a V.a ediderit. Crebris mecum agit litteris. Mis
it suam effigiem. R.a V.a mittet mihi aliquot suas effigies exem
pla, et amicis mittam. D. Harstorfferus est Consul Norimbergen
sis. Hic vivimus in pacem. Ego bene semper valui. Vivo costanter.
Vaco studijs meis, et ni fallor, utiliter laboro pro religione, et pro
ximo. Omnes amant me, si non decipior. DEO gloria. Valde desi
dero Itinerarium Exstaticum Coeleste quia seminet pro Magia mea
Musica Cosmica. Patientia. Mittat quàm primum poterit, ut saltem
pro Magia Astronomia, quam post aliquot menses