Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

riaburgica perfectum. At vacuum mihi offers, inquis? Imò minimè
vacuum, Tuo etiam calculo; affectu certè, et Tibi gratificandi animo
plenissimum, et vel hoc nomine Tibi non ingratum, quòd ab EA no-
men habet, à qua Tu olim sanitatem, et cum sanitate doctrinam
accepisti. Vale Pater et Præceptor Colendissime, et studiis meis favere
non desiste. Herbipoli 15. Augusti 1656.
Quæ dicatur hisce Epistolis, dico ex animo meo. Plura dicerer, si permitteretur. Doleo
quod affectui meo indulgere non liceat. Misi in ultimis meis Titulum ho-
norificum à D.no Harstorffero scriptum. Chartas tradidi D.no Ioanni
Henrico ab Ostein, Ecclesiæ Cathedralis Herbipoli et Equestris Comburgensis
Canonico, meo in Ethica Discipulo, qui ad seminarium Germanicum
ibit. Commendo eum plurimum R.æ V.æ, est enim insignis modestiæ adprobita-
tis juvenis. Ostendat ipsi suam Galeriam, ut videat commendationem me-
am pondus apud R.am V.am habuisse. Librum germanicum à D. Harstor-
ffero missum non mitto R.æ V.æ, ob causas nuper scriptas. Dignabitur
tamen R.a V.a pro utroq. dono gratias agere dicto D., ne quid si-
nistri de me suspicari queat, ac si missa ad me, R.æ V.æ non trans-
missisem. Hisce SS.mis R.æ V.æ sacrificijs me commendo.
Herbipoli 16. Septembris 1656.
R.æ V.æ
Servus in Chr.o
Casparus Schott.

---page break---