Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/3

From GATE
Revision as of 09:01, 2 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

rienburgica perfectum, At vacuum mihi offers, inquis? Imò minimè vacuum, Tuo etiam calculo; affectu certè, et Tibi gratificandi animo plenissimum, et vel hoc nomine Tibi non ingratum, quòd ab EA nomen habet, à qua Tu olim sanitatem, et cum sanitate doctrinam accepisti. Vale Pater et Praeceptor Colendissime, et studiis meis favere non desiste, Herbipoli 15. Augusti 1656 Quae dicatur hisce Epistolis, dico ex animo meo. Plura dicerer si permitteretur. Doleo quod affectui meo indulgere non licuit. Misi in ultimis meis titulum honorificum à D[omi]no Harstoffero scriptum. Chartas tradidi D[omi]no Ioanni Henrico ab Ostein, Ecclesiae Cathedralis Herbipoli et Equestris Comburgensis Canonico, meo in Ethica Discipulo, qui ad seminarium Germanicum ibit. Commendo eum plurimum R[everenti]ae V[estr]ae, est enim insignis modestiae adprobitatis juvenis . Ostendat ipse suam Galeriam, ut videat commendationen meam pondus apud R[everenti]am V[estr]am habuisse. Librum Germanicum à D[omino] Harstorffero missum non mitto R[everenti]ae V[estr]ae, ob causas nuper scriptas. Dignabitur tamen R[everenti]a V[estr]a pro utroq[ue] tomo gratias agere dicto D[omino], ne quid sinistri de me suspicari queat ac si missa ad me R[everenti]ae V[estr]ae non transmissisem. Hisce s[anctis]s[i]mis R[everenti]ae V[estr]ae sacrificijs me commendo. Herbipoli 16 Septembris 1656 R[everenti]ae V[estr]ae Servus in Chr[ist]o Casparus Schott.