Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/2

From GATE
Revision as of 12:58, 3 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reipublicae communicando dignatus es uti opella; & nunquam difficilem
mihi, nunquam votis meis repugnantem expertus sum, quàm cùm Mun-
do extare volui publicum meae erga Te gratitudinis testimonium. Quan-
tum laborasti, ut quae cum laude Tua coniuncta erant in ea Epistola,
quam Oedipo Tuo praefixi, expungerentur? Nunc cùm Mathesis mea,
quam ex Te hausi, Te primum inter mortales omnes salutare cupiat,
quia non alium agnoscit quem colat impensiùs, et à quo lumen speret
copiosius; quòd times nè ad idem revolvar argumentum, rogas, obte-
staris, modis omnibus persuadere conaris, ut nè tali honore Te affici-
am. Liceat dicere quod sentio; ni Modestia Tua, ni Tuus in me affectus
perspectus esset, pronum foret cogitare, dedignari Te ad haec minuta re-
spicere donaria. At omnem detergit suspicionem Tuum lucidentissimum,
infra subjicio de nugis meis testimonium.Vincat ergo iam iterum Mo-
destia Tua; veniet fortasse tempus, cùm victas dare cogetur manus, et
meo erga Te affectui laxare habenas. Suades, alium eligam Maecenatem.
Ita feci; at quia in terris, quem Tibi praeferam. non reperi, è caelo
accersivi, Angelum meum Tutelarem, cui post DEUM, me, meaque, debeo
omnia. Vale Amantissime Pater, & Praeceptor Colendissime, ac studijs
meis favere, quod fecisti semper, nè desine. Herbipoli 16 August 1656.
Tuus in Christo infimus Discipulus,
Casparus Schott
Mechanicam meam, hoc est, fontes dedico Fonti Specioso, hoc est, Eminentis-
simo nostro Principi Joanni Phillippo à Schönborn[;] facere tamen non po-
tui quin et R[everenti]ae V[estr]ae partem aliquam referciam in fine Operis, in
hunc modum.
APPENDIX
Experimenti novi Magdeburgici, quo vacuum aliqui
stabilare, alii evertere conantur
quod quidem est
Inventum prius Magdeburgi à Praenobili et Amplissimo
Domino Ottone Gericke, Urbis illius consule; perfectum
verò, et novi additamentis auctum Herbipoli,
in Arce Ducali et Episcopali MARIAE Virgini sacra.


VIRO
Admodum Reverendo P. ATHANASIO KIRCHERO,
suo in Mathematicis Praeceptori omni observantia
colendo
P. Casparus Schott è Societate IESU
S[alutem] D[at] P[lurimam]
Ultimum Te in hoc meo Opusculo compello, Pater et Praeceptor Re-
verende, qui primus esse debueras, ob Tuum erga me meritum, me-
um erga Te affectum, utrumq[ue] maximum, utrumq[ue] άνεκφώνητον.
Stillam ad Te derivo, cui aqua omnis, omnes fontes debebantur,
utpote Mari è quo fluxêre . Mare es, et Mare immensum, ob eru-
ditionem eximiam, omnigenam, inexhaustam, Orbe toto notissi-
mam. Huic ego Mari assidens annis non paucis, primùm quidem
Discipulus in hac Alma nostra Herbipolensi Universitate, Romae de-
inde in re Litteraria Socius, eò usq[ue] prolui labra mea, ut aquas
eructare, o fontes formare sim ausus. Ad Te ergo redire debebant
aquae et fontes omnes, et verò etiam rediissent, nisi ad Fontem ali-
um, FONTEM SPECIOSUM, et sua sponte, et Tuo etiam suasu in-
clinassent. Patieris tamen, ut vel hoc ultimum stillicidium ad Te deri-
vetur, Experimentum inquam novum de Vacuo, duplici titulo Magde-
burgicum, et quia Magdeburgi inventum, et quia in Arce nostra Ma-

---page break---