Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/2

From GATE
Revision as of 09:00, 2 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reipublicae communicando dignatus es uti opella; & nunquam difficilem mihi, nunquam votis meis repugnantem expertus sum, quàm cùm Mundo extare volui publicum meae erga Te gratitudinis testimonium. Quantum laborasti, ut quae cum laude Tua coniuncta erant in ea Epistola, quam Oedipo Tuo praefixi, expungerentur? Nunc cùm Mathesis mea, quam ex Te hausi, Te primum inter mortales omnes salutare cupiat, quia non alium agnoscit quem colat impensiùs, et à quo lumen speret copiosius; quòd times nè ad idem revolvar argumentum, rogas, obtestaris, modis omnibus persuadere conaris, ut nè tali honore Te afficiam. Liceat dicere quod sentio; ni Modestia Tua, ni Tuus in me affectus perspectus esset, pronum foret cogitare, dedignari Te ad haec minuta respicere donaria. At omnem detergit suspicionem Tuum lucidentissimum, infra subjicio de nugis meis testimonium.Vincat ergo iam iterum Modestia Tua; veniet fortasse tempus, cùm victas dare cogetur manus, et meo erga Te affectui laxare habenas. Suades, alium eligam Maecenatem. Ita feci; at quia in terris, quem Tibi praeferam. non reperi, è caelo accersivi, Angelum meum Tutelarem, cui post DEUM, me, meaque, debeo omnia. Vale Amantissime Pater, & Praeceptor Colendissime, ac studijs meis favere, quod fecisti semper, nè desine. Herbipoli 16 August 1656. Tuus in Christo infimus Discipulus, Casparus Schott Mechanicam meam, hoc est, fontes dedico Fonti Specioso, hoc est, Eminentissimo nostro Principi Joanni Phillippo à Schönborn[;] facere tamen non potui quin et R[everenti]ae V[estr]ae partem aliquam referciam in fine Operis, in hunc modum. APPENDIX Experimenti novi Magdeburgici, quo vacuum aliqui stabilare, alii evertere conantur quod quidem est Inventum prius Magdeburgi à Praenobili et Amplissimo Domino Ottone Gericke, Urbis illius consule; perfectum verò, et novi additamentis auctum Herbipoli, in Arce Ducali et Episcopali MARIAE Virgini sacra.


VIRO Admodum Reverendo P[atri] ATHANASIO KIRCHERO suo in Mathematicis Praeceptori omni observantia colendo P[ater] Casparus Schott è Societate Iesu S[alutem] D[at] P[lurimam] UltimumTe in hoc meo Opusculo compello, Pater et Praeceptor Reverende, qui primus esse debueras, ob Tuum erga me meritum, meum erga Te affectum, utrumq[ue] maximum, utrumq[ue] άνεκφώνητον. Stillam ad Te derivo, cui aqua omnis, omnes fontes debebantur , utpote Mari è quo fluxêre . Mare es, et Mare immensum, ob eruditionem eximiam, omnigenam, inexhaustam, Orbe toto notissimam. Huic ego Mari assidens annis non paucis, primùm quidem Discipulus in hac Alma nostra Herbipolensi Universitate, Romae deinde in re Litteraria Socius, eò usq[ue] prolui labra mea, ut aquas eructare, o fontes formare sim ausus. Ad Te ergo redire debebant aquae et fontes omnes, et verò etiam rediissent, nisi ad Fontem alium, FONTEM SPECIOSUM, et sua sponte, et Tuo etiam suasu inclinassent. Patieris tamen, ut vel hoc ultimum stillicidium ad Te derivetur, Experimentum inquam novum de Vacuo, duplici titulo Magdeburgicum, et quia Magdeburgi inventum, et quia in Arce nostra Ma-