Page:AKC 1656 09 16 561-275.pdf/1

From GATE
Revision as of 08:59, 2 October 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread

R[everen]de in Chr[ist]o Pater P[ax] C[hristi] Ultimae R[everenti]ae V[estr]ae 19 Julij ad me, et 28. eiusdem ad P[atrem] Cornaeum datae mirum in modum me recrearunt., quòd videam R[everenti]am V[estr]am in tanto periculo non modò prospera uti valetudine, sed ex Plutone Podalirium calamo etiam contra pestem depugnare, nec dubito quin prosperè pro ingenti in eo pugnandi genere solertia. Macte ergo animo, Pater; caelum in extasi expugnasti, terrae bellum intulisti Gigantum et Vulcani socius; nè hosti tam lurido victas concede manus. At ò quando Itinerarium habebo! quando Subterraneum Mundum, pomum ditissimam pro mea Magia Naturali! Depelle quaeso pestem, et suspicionem pestis, ab Urbe et Italia, ut desideratissimi tui libri ad me citò advolent. Vellem, si fieri potest, sarcinae librorum adjungeres meam Musurgiam Kircherianam vindicatam contra Maibomij calumnias, quam cistae P[atri] Kolero traditae incluseram; erit enim mihi usui in Magia Musica. Vellem praeterea mitteret mihi vel cum eadem sarcina, vel per postam toties petita folia Musurgiae, nempe P2 et Aa, Aa2. Quid tam altum silentium P[atris] Valentini, R[everenti]ae V[estr]ae socij ? num aegrotat ? num discessit ? num scribere non vacat ? Exspecto avidissimè Museum Kircherianum ab ipso descriptum, statimq[ue] figuris aeneis exornatu[m] curabo iterum Francofurti imprimi. Quaeso, si fieri potest, mittatur mihi exemplar unum saltem manuscriptum, si nondum est impressum . Non solùm separatim edi curabo, sed etiam Magiae meae Universali inseram, quae in tanta librorum mihi utilium inopia belle procedit. Iam absoluta est, et sub censura versatur Pars I Optica decem Libris comprehensa. Verso nunc animo mox calamo Partem II Acousticam totidem libris comprehendendam. Subsequetur, si Deus vim largietur, Pars III, Mathematica, et Pars IV, Physica. R[everenti]a V[estr]a cum socio suo possent mihi copiosam et raram suggerere materiam. Pantometrum Kircherianum, et Mechanica Hydraulico- pneumatica tandem aliquando imprimuntur, pulchris exornati figuris. Pantometrum dedicatum est primariò Angelo meo Custodi, secundariò R[everenti]ae V[estr]ae, cuius modestiae cedendum fuit. R[everenti]am V[estr]am sic alloquor (titulos honorificos expunxerunt Censores, ad aliorum offensu[m] vitandum.) R[everendo] P[atri] ATHANASIO KIRCHERO E SOCIETATE IESU Vivere me cogis, et mori ingratum, Pater Reverende, Praeceptor Observandissime. Te respiciebat Pantometrum meum, quia Tuum; nomen Tuum clarissimum fronti impressum gestare cupiebat, quia digniorem Te nesciebat. At repugnat modestia Tua, et quae facilem se praebet omnibus, insitâ pronitate, difficilem se mihi soli, en altera iam vice ostendit. Innumera in me contulisti beneficia, multorum annorum decursu; hîc primùm, ubi Praeceptor Apiaria Tua Mathematica Discipulo reclusisti; Romae deinde, ubi meâ quali quali in tam incomparabili tot Voluminum thesauro Litterariae