Page:AKC 1656 04 01 561-040.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:04, 20 April 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


R.de in Chr.o Pater

P. C.

Ternas à R.a V.a intra octiduum accepi litteras, quæ mirum in modum me
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriæ
meæ. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciæ tandem visitasse Museum
R.æ V.æ, magis verò lætor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorq.
reversuram et tertia quartaq. vice; si quidem curiositatem suam
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à R.a V.a ex
quirere atq. intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare
liceret! Scit enixe R.a V.a quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium
et artificium R.æ V.æ commendat. Felicem P. Valentinum, R.æ V.æ socium
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi ma-
teriam, meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsu. æqualem.
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à R.a V.a secretarum ar-
tium ibidem magnæ copiæ contentarum particeps fortassis futurus
sim, ob utriusq. occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud
R.am V.am rogo obtestorq., efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Sup-
peditabunt ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia
mea Universali Naturæ et Artis, quam post festæ Natalitiæ compo-
nere cœgi, et iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Para-
statica. Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum pri-
ma, præmissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem perti-
nentibus, tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis ce-
tera omnia quæ ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere
me quàm optimè vestigijs R.æ V.æ. Sed de hac re alias plura. Interim R.a V.a
non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.

Uterq. liber meus, Pantometrum inquam Kircherianum, et Mechanica
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales im-
primentur, et iam uterq. catalogo librorum Francofurtensium inscribi-
tur pro dictis nundinis. Figuræ ferè omnes inciduntur æri, et qui-
dem nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multæ
fuerant mihi transmissæ. Parvæ aliquot, quas ligno incidi malui,
non sunt satis pulchræ, ob artificiis exiguam peritiam.

Libri R.æ V.æ quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem
aliquando, soluta Mœni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus
Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.

D. Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum pos-
sit de Oedipo emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi R.æ V.æ ut eò mitteret. Dedi-
ta opera ex duobus exemplaribus quæ habui à R.imo Ratisponensi, asser-
vaveram unum ut Amsterodamam mitterem, sed quia Mœnus fuit
tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi
illud cuidam nostrati Bibliopolæ, ut ad præsentes nundinas Francofurten-
ses secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus no-
ster Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam nava-
ret mihi, si R.a V.a multa exemplaria ad me mitteret.

Ago gratias R.æ V.æ de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me
misso. Perlegam id suo tempore; Emin.o nostro, qui sæpissime de suo illo
putato vacuo mecum et cum P. Cornæo agit, persuasus à P. Reyta esse ibi
revera vacuum. Hisce S.simis R.æ V.æ sacrificijs me commendo.

Herbipoli 1. Aprilis 1656.

R.æ V.æ

Servus in Chr.o

Casparus Schott.