Page:AKC 1656 04 01 561-040.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:29, 29 March 2017 by Aristofane02 (talk | contribs)
This page has not been proofread


R.de in Chro Pater P.C. Ternas a R.a V.a intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriæ meæ. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciae tandem visitasse Museum R.æ V.æ, magis verò laetor quòd vice altera reperti spoponderit o augurorq. reversuram et tertia quartaq. vice; si quidem curiositatem suam laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes, à R.a V.a exquirere atq intelligere. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare liceret! Scit enixe R.a V.a quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium et artificium R.æ V.æ commendant Felicem P. Valentinum, R.æ V.æ socium dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam, meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsu æqualem. Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à R.a V.a secretarum artium ibidem magnæ copiæ contentarum particeps fortassis futurus sim, ob utriusq occupatione varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud R.am V.am rogo obtestorq, efficiat ut nè prorsus ieinius maneam. Suppeditabunt ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia mea Universali Naturæ et artis, quam post festæ Natalitiæ componere cœpi iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Parastatica. Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.