Page:AKC 1655 07 22 561-038.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:43, 21 April 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has not been proofread


R.de in Chr.o P.

P. C.

Scripsi nuper, Eminentissimum nostrum quaesivisse ex me, quisnam fecis-
set expensas pro Oedipo; meq. respondisse, Cæsarem. Subiunxit ipse; quantum
dedit Cæsar; cui ego; 2000 scutorum, quia non plus petivit
P. Athanasius, putans nimirum satis fore; at minimè satis fuêre, q.a
expendit ferè 4000, ob multas et magnas figuras æri incisas, ob fu-
sos characteres novos, etc.: quæ tunc dicebam. Post dies paucos venit
in manus R. P. nostri Rectoris fasciculus litterarum ad quatuor Electores
sub involucro mihi exterius inscripto, nullis ad me additis
litteris, nulla facta mentione quem in finem mitterentur litteræ.Itaq.
P. Rectror statim, me inscio, misit litteras ad tres Electores Ecclesiasticos.
Eminentissimus noster, cui ego dixeram Oedipum iam in via es-
se, quaesivit ex P. Breunig, qui tradidit litteras, ubinam essent
libri; fieri enim mentionem librorum. Idem facient utiq. reliqui
Electores. Si ego habuissem litteras servassem in adventum librorum.
Noster Eminentissimus lectis litteris dixit; dabeo ergo aliquid
dare P. Athanasio. Tum iterum quaesivit, quantum dedisset Caesar;
responsum fuit dedisse 2000 aerorum. Subiunxit Eminentissimus,
parum id esse. quid inde concludit R. V. ego concludo
R. V. fore memorem promissi quod enaravit in Memoriali
mihi tradito, nempe daturam se mihi portionem meam. Non
fui ausus petere a R. P. Provinciali, ut permitteret me descendere Trevios
, et Coloniam ad afferendos Electoribus libros, pro ut R. V. mihi
commendavit in suo Memoriali: si R. V. id peteret, obtinere
, et fortè non esset abire. Sed festatione opus est; quia iam discessit
R. P. Prov ad visitandam Provinciam; quare Litteteræ ad ipsum
non huc, sed Herbipolim destinandæ sunt; ut citius ad ipsum mitti
possint. Quid si R. V. obtineret ab Adm R. P. N. ut me mitteret
R. P. Rector Primus Collegis in absentia R. P. Provincialis? Stimulandus
etiam est Reverendissimus Ratibonensis; ut maturè ad me
mittat libros, antequam eam Herbipolim: ibo enim Herbipolim,
ad ducendam ibi Mathematicam et Ethicam. Exspectamus hîc intra
paucos dies Serenissimum Neoburgicum. Si haberem Triumphum
Cæsareum, offerem illum nomine R. V.. Quaeso mittat mihi
aliquot exemplaria in similes eventus: ut et pro Principe Fuldensi,
Bambergensi, et Weimariensi qui Erfordiâ misit ad R.
V. Characteres Mosaiciose, et alios similes. Saltem mittat
multa exemplaria, suo tempore, Itineraris, quod gaudeo tam
citò absolvendum. Exspectamus item intra paucas septimanas
Reginam Sueciæ. O si haberem Oedipum, quem illi offerre possem

.


---page break---