Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:30, 28 October 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up, replaced: citesName → Name (2), citesPlace → Place (2), citesWork → Work)
This page has been proofread


Moguntiam appuli biduo ante inchoatam Congregationem, cui intersum, et
quoniam nescio útrum hîc sim mansurus, nolui adhuc offerre Eminentissimo
Electori; reverendissimo Nihusio, et Illustrissimo Boiniburgico litteras R.ae V.ae
praesertim cùm occupat. fuerit in ordinando Nihusio Emenentissimus; quod festum
fuit sexto huiq.. Heri mane post meam Missam accessit me in nostra Sa-
cristia Venerandus senex Sacerdos, et petijt ut acciperem suam confessionem;
respondi me modò venisse ex Italia, non habere facultatem excipiendi con-
fessionem: interrogavit, num novissem P. Ath. Kircherum: respondi novisse
me, et fuisse eius socium: interrogavit, num ego essem ille Authoris
in re Litteraria socius, qui Arti Magneticae præfixisset Epistolam: annui; et
interrogavi Viri nomen: respondit se vocari Bertholdum Nihusium rui
ferè in eius amplexum, collocutus sum diu, dixi me habere litteras R.æ V.æ
ad ipsum uti et ad Eminentissimum, ac D. Boiniburgicu., velleq. loqui illis,
si foret occasio: respondit non esse intra biduum aut triduum occasionem
eò quòd exspectarent Lantgravium Darmstadianum (qui hodie advenit)
nunc verò misit ad petendas litteras R.æ V.æ, et cras conveniemus. Hodie
adfuit mihi D. Phemius, et multa de R.a V.a sciscitatus est. Doctor ille Mar-
purgensis est hîc et frequenter agit cum nostris Patribus, eiusq. bona sunt
salva. Modò adfuit mihi D. Dominus Valentinus Pistorius qui saluat R.am V.am. Pro-
ximè plura scribam. Hinc impedior propter Congregationem. Moguntia
7.Junij 1665.

R.æ V.æ servus in Chr.o

Gaspar Schott

Reverendo Patri in Chr.o
P. Athanasio Kirchero Soc.tis
IESU

Roma