Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:05, 29 March 2017 by Aristofane07 (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reverende in <abbr>Chro</abbr> Pater P. C.
Post ultimas meas Augustà datas ad R.am V.am, hæc acciderunt. Norimbergæ
àccessi primùm ad D. Ender Bibliopolam, virum honestissimum, humanissimumque.
Is deduxit me ad Curiam, ubi D. Harstorfferus hunc inter Senatores detinaba
tur. Quam primùm me adesse intellexit, gaudio plenus accurrit, occepit hu
manissimus, domum suam deduxit medium inter se et D. Ender, stupentibus
omnibus, cùm viderent Iesuitam inter duos tales Dominos per Urbis
plateas ac fora incedere. Omnes obvique submisissimè me salutabant etiam Præ
dicantes, qui summâ reverentiâ subsistebant donac transivissem. Est D. Har
storfferus Vir valde formosus, gravis, modestus, affabilis; tonsus ac serico
vestitus more Italico. Ædes habet nitidissimas, Museum bene compositum,
in quo quidquid habuit, monstravit; inter reliquos libros habebat in
mensa apertum P. Joannem Crombetium de Perfectione, aiebatque se sum
mopere eius lectione dilectari. Deduxit me deinde ad amicorum ædes
et multa pulchra atq curiosa monstravit, tandemq vesperi ad hospitium me
um reduxit. Litteras, quas D. Lente ad Sororem suam mihi Romæ tra
diderat dedi D. Ender; qui illas tradidit Sorori Domini Lente, quoniam ego ipsemet pro temporis angustia id facere non poteram. Idem D. Ender ve
nit noctu ad hospitium meum, petijtq exemplar unum Musurgiæ, et u
num Œdipi; obtulit quotquot vellem mutuas pecunias, aiens scire se Patres Jesuitas esse fidelissimos in reddendo. Summa laetitia afficiebar,
cùm passim ante ædes Lutheranorum videram pulcherrimas statuas
lapideas B. Mariae Virginis recenti colore obductas ac renovatas. Sunt
Norimbergenses omnes, viri, fæminæ, pueri, ac puellæ, humanissimi;
omnes me reverenter salutabant, et mulieres sedentes etiam assurgebant.
Explicare verbis non possum, quàm sublimem conceptum de R.ae V.ae
ingenio ac doctrina habeat D. Harstorfferus, et quotquot notitiam habent
librorum V.ae. Obtuli D. Harstorffero Triumphum Cæsareum, qui val
de gaudebat dum videret suos versus; et cùm intellexisset causam mu
tationis, ac mutilationis eorundem, modestissimé acquievit.
Herbipoli obruerunt me interrogationibus circa R.am V.am. Triumphum Caesareum summe omnes laudarunt. Binas ibi accepi a R.A V.A litteras, quas summopere me et alios recrearunt.

This page contains the following annotations: