Page:AKC 1655 06 07 561-037.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:46, 29 March 2017 by Aristofane07 (talk | contribs)
This page has not been proofread

Reverende in <abbr>Chro</abbr> Pater P. C.
Post ultimas meas Augustà datas ad R.am V.am, hæc acciderunt. Norimbergæ
àccessi primùm ad D. Ender Bibliopolam, virum honestissimum, humanissimumque.
Is deduxit me ad Curiam, ubi D. Harstorfferus hunc inter Senatores detinaba
tur. Quam primùm me adesse intellexit, gaudio plenus accurrit, occepit hu
manissimus, domum suam deduxit medium inter se et D. Ender, stupentibus
omnibus, cùm viderent Iesuitam inter duos tales Dominos per Urbis
plateas ac fora incedere. Omnes obvique submisissimè me salutabant etiam Præ
dicantes, qui summâ reverentiâ subsistebant donac transivissem. Est D. Har
storfferus Vir valde formosus, gravis, modestus, affabilis; tonsus ac serico
vestitus more Italico. Ædes habet nitidissimas, Museum bene compositum,
in quo quidquid habuit, monstravit; inter reliquos libros habebat in
mensa apertum P. Joannem Crombetium de Perfectione, aiebatque se sum
mopere eius lectione dilectari. Deduxit me deinde ad amicorum ædes

This page contains the following annotations: