Page:AKC 1654 08 03 567-188.pdf/1

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread


Reverende in Chr.o Pater
Pax Christi
Magnum hic est nomen R.ae V.ae, et per alias Hispaniae urbes magna librorum suorum aestimatio apud omnes, etsi plerique eos tantum fama atque ex aliorum relatione cognoverint. Valde dolent eos per Hispaniam non distrahi, neque hic venales exponi, imo nec reperiri, nisi fortasse apud privatum aliquem, illorum exemplar. Operae pretium videtur mihi facturus, si aliquot exemplaria omnium suorum operum destinaret ad has partes.
Petiit a me R. P. Antonius Araoz, vir amplo et capaci omnino ingenio, ac mathematicarum disciplinarum prae ceteris studiosus atque apprime intelligens, musicae amator singularis, ut hoc quasi commune apud viros eruditos desiderium scriptorum R.ae V.ae perscriberem, atque rogarem nominatim ut mitteret delineationem seu schema aliquod celeberrimi illius fontis, qui anno canonizationis S. P. Nostri Ignatii exhibitus est populo Romano in area illa, quae est ante templum Domus Professae Romae, vel siquid in hoc genere praeclari habet. Verum, cum omnia vestra opera sunt praeclara, operae pretium, ut dixi, faceret, si huc aliqua destinaret. Rogo R.am V.am huic Patri in mea absentia dignetur respondere.
Ego hic morabor usque ad mensem Februarium anni sequentis; nam cum classe huius anni (1654), quae solvit iam 11 Julii, P. Procurator noster discedere non potuit, tum ob inopinatum classis decessum, tum ob plurima sua negotia, quibus Madriti detinetur. Interim tertium Theologiae meae annum hic conficiam, eumque ingrediar 9 Septem., nam hoc die studia litterarum hic resumunt.
16 Julii (1654) feliciter huc rediit ex India classis anni superioris (1653), divitiis Occidentis onusta. Appulit cum ea R. P. Procurator Mexicanus, item socius P. Procuratoris Peruani, nam ipse Procurator in itinere obiit; Mexicanus inter cetera adfert secum martyrium illustre P. Cornelii Budini, Gravelingae in Flandria nati, olim superioris mei cum ex Flandria in Hispaniam tenderem; Romae vel Madriti edet illud in lucem.
Plura mittam ad R.am V.am ex Ripa Fluminis Amazonum, de quo mirabilia et stupenda referuntur; mittam, inquam, ea ocularis testis pro Mundo tuo (sic) Subterraneo, si tamen subinde R. V. ad me scribat, ut intelligam an ad viventem rescribam an ad mortuum. Plurimam salutem R. P. Schott et M. Estrix.
Hispali 3 Augusti 1654.
R.ae V.ae Servus in Chr.o
Ferdinandus Verbiest,
nunc more Hispanico Hernando Berbiz