Page:AKC 1652 06 10 561-280.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:52, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


R.de P. in Chro

P. C.

Scripsi ante octiduum, misisse me Drepanum Musurgiam ad
D. Scafilium urbis Secretarium, qui humanissimis litteris agit
mihi gratias, aitq. Roma ad se scribi à R.a V.a missum sibi
iri à P. Gaspare Schott Musurgiam unà cum Obelisco, et ro-
gat me ut illum sibi quantocius transmittam. Ego, quia R.a V.a
in litteris ad me datis solius Musurgiæ mentionem fecit, non audebam
illum mittere; sed quia frater ipsius P. Philippus Scafilius, qui in
hoc moritur Collegio, ostendit mihi alias ipsius litteras eiusdem
tenoris, in quibus etiam ait missuru. se originarias R.æ V.æ
litteras, ni id credam; ne diffidere ipsi viderer, et quia id R.am V.am
velle existimo, mitto nunc etiam Obeliscum.

Audio, summâ animi voluptate, Sueciae Reginam datis ad R.am
V.am litteris petere ut dedicet ipsi libru. aliquem, R.am V.am
in animo habere dedicari ipsi Mundum Suum Subterraneum. An-
helo ut in partem laboris veniam, et in hoc, et in alijs R.æ V.æ libris
edendis, idq. diu iam desideravi, ut correctiores edantur, nam
in libris hactenus editis praeter errores correctos deprehendi alios
multos non leves, utiq. incuriâ sociorum. Unum dissimulari non
possum, ut, si velit, ipsiq. mentione. faciat in p.o Oedipi tomo. Ante
quinquennium, cum legerem Prodromum linguae Copticae, de-
prehendi dedicatoriam ad Cardinalem Barberinum desumpta.
esse ad verbum ex Optica P. Aguilonii. Credo ego R.am V.am
alijs negotijs distentam dedisse curam alicui, ut dedicatoriam
componeret, eumq. hac rade illusisse R.æ V.æ In Obelisco etiam
pag: 57. lin: 13. numerus palmoru. cubicoru., et calculus totius Proble-
matis quarti estomnino falsus. In eodem Obelisco pag: 77.
à lin: 20. habetur, umbram styli ab ortu usq. ad meridiem crescere,
deinde versus occasu. decrescere; suspicor correctorem pro crescere
supposuisse decrescere, et è contra. In praesentia plura. Interim R.æ V.æ
S.simis sacrificijs me comendo. Panormi 10. Junij 1652.

R.ae V.ae

Servus in Chr.o

Gaspar Schott.