Page:AKC 1650 07 08 567-050.pdf/1

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Reverendo in Chr.o P.
P. C.
P. Laurentius Koler misit ad me 8. exemplaria Musurgiæ, quæ
ego, pro singularii erga R. V. affectu, statim distraxi omnia. Sed
cum nummos colligerem, unus emptorum non fuit solvendo, ideoq li
brum recepi, et brevi, ut spero, alteri vendam. nunc mitto
pretium 7. exemplarium. Accipiet igitur R. V. scuta Romana
30. ab illo, cui mittet inclusam schedulam; quorum 28. sunt R. V.
reliqua 2. dabit Fratri nostro Masò, ut emat certos libellos pro me
et meis Discipulis. Idem Masò certiorem me faciet de pecunÿs à R. V.
acceptis; Scio enim R.V. innumeris implicari occupationibus.
Ago deinde gratias R. V. quam possum maximas pro animi illa prom
ptitudine , qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; speroq
me, ubi expediverit se R. V. ab Obelisco , illius participem futurum. Salu
tat R. V. Illustris D. Carulus Vintimiglia, qui emit unum
exemplar; et P. Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum R. V. ob:
sequiÿs, cuius Ss.mis sacrificiÿs et orationibus me commendo. Panormi
8. Iulÿ 1650.
R. V.

Servus in Chro indignus


Gaspar Schott.

Ignoscat mihi R. V., quam tardè
mittam pecunias. A die 8. Iulÿ habui
hic pecunias, et non potui habere litteras
Cambÿ nisi hodie, qui est dies 18. Iulÿ.
Vendidi iam octavum exemplar cuida.m Ca:
nonico mihi notissimo huius Cathedralis
Ecclesiæ, sed pecunias nondum habui
ubi habuero, statim transmittam.