Page:AKC 1650 07 08 567-050.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:23, 30 March 2017 by Aristofane14 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Reverendo in Chro P.
P. C
P. Laurentius Koler misit ad me 8. exemplaria Musurgiæ, quæ ego, pro singularii erga R. V. affectu, statim distraxi omnia. Sed cum nummos colligerem, unus emptorum non fuit solvendo, ideoq li
brum recepi, et brevi, ut spero, alteri vendam. nunc mitto pretium 7. exemplarium. Accipiet igitur R. V scuta Romana
30. ab illo, cui mittet inclusam schedulam; quorum 28. sunt R. V
reliqua 2. dabit Fratri nostro Masò, ut emat certos libellos pro me
et meis Discipulis. Idem Masò certiorem me faciet de pecunÿs à R. V
acceptis; Scio enim R.V innumeris implicari occupationibus.
Ago deinde gratias R. V quam possum maximas pro animi illa prom
ptitudine , qua promisit mihi secretum illud Musurgicum; speroq
me, ubi expediverit se R. V ab Obelisco , illiq participem futurum. Salu
tat R. V Illustris D. Carulus Vintimiglia, qui emit unum
exemplar; et P. Lamfranchi, qui emit alterum pro Bibliotheca
domus professæ. De cœtero ego offero me promptissimum R. V ob:
sequiÿs, cuius Ss.mis sacrificiÿs et orationibq me commendo. Panormi
8. Iulÿ 1650.
R. V.